XII. [1] superest illius insignissimi
spectaculi ac receptissimi recognitio. munus dictum est ab officio, quoniam
officium etiam muneris nomen est. officium autem mortuis hoc spectaculo facere
se veteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperaverunt. [2] nam olim, quoniam animas defunctorum
humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel mali status servos
mercati in exequiis immolabant. [3] postea placuit impietatem voluptate
adumbrare. itaque quos paraverant, armis quibus tunc et qualiter poterant
eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos
erogabant. ita mortem homicidiis consolabantur. [4] haec muneri origo. sed paulatim
provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia ferarum voluptati satis
non fiebat nisi et feris humana corpora dissiparentur. quod ergo mortuis
litabatur, utique parentationi deputabatur; quae species proinde idololatria
est, quoniam et idololatria parentationis est species: tam haec quam illa
mortuis ministrat. [5] in mortuorum autem idolis daemonia consistunt.
ut et titulos considerem, licet transierit
hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas
dico et magistratus et flaminia et sacerdotia, cum tamen nominis dignitas
idololatriae crimine teneatur, necesse est quicquid dignitatis nomine
administratur communicet etiam maculas eius, a qua habet causas. [6] idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum
suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae,
quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine
invitatione daemonum non sunt. [7] quid ergo de horrendo loco perorem,
quem nec periuria sustinent? pluribus enim et asperioribus nominibus
amphitheatrum consecratur quam Capitolium: omnium daemonum templum est. tot
illic immundi spiritus considunt, quot homines capit. ut et de artibus
concludam, Martem et Dianam utriusque ludi praesides novimus.
|