Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De spectaculis

IntraText CT - Text

  • XIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. [1satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus. [2] non quod idolum sit aliquid, ut apostolus ait, sed quoniam quae faciunt daemoniis faciunt consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum, sive mortuorum sive, ut putant, deorum. [3] propterea igitur, quoniam utraque species idolorum condicionis unius est, dum mortui et dei unum sunt, utraque idololatria abstinemus. [4] nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram aram novimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus, non parentamus. sed neque de sacrificio et parentato edimus, quia non possumus cenam dei edere et cenam daemoniorum. [5] si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, et aures et oculos, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur, quorum munditia magis ad deum pertinet quam intestinorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License