Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De spectaculis

IntraText CT - Text

  • XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. [1ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in alteros respuunt. viderit ergo, ut diximus, principalis titulus, idololatria; reliquas ipsarum rerum qualitates contrarias dei omnes feramus. [2deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et lenitate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare. [3] huic quomodo cum spectaculis poterit convenire? omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est. ubi enim voluptas, ibi et studium, per quod scilicet voluptas sapit; ubi studium, ibi et aemulatio, per quam studium sapit. [4porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt disciplinae. [5] nam et si qui modeste et probe spectaculis fruitur pro dignitatis vel aetatis vel etiam naturae suae condicione, non tamen immobilis animi est et sine tacita spiritus passione. [6] nemo ad voluptatem venit sine affectu, nemo affectum sine casibus suis patitur. ipsi casus incitamenta sunt affectus. ceterum si cessat affectus, nulla est voluptas, et est reus iam ille vanitatis eo conveniens, ubi nihil consequitur. [7puto autem etiam vanitas extranea est nobis. quid quod et ipse se iudicat inter eos positus, quorum se similem nolens utique detestatorem confitetur? [8] nobis satis non est, si ipsi nihil tale facimus, nisi et talia factitantibus non conferamur. "si furem" inquit "videbas, concurrebas cum eo." utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur! sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum dei est, saecularia autem diaboli.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License