Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De spectaculis

IntraText CT - Text

  • XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. [1] cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet. aspice populum ad id spectaculum iam cum furore venientem, iam tumultuosum, iam caecum, iam de sponsionibus concitatum. [2tardus est illi praetor, semper oculi in urna eius cum sortibus volutantur. dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est. [3cognosce dementiam de vanitate: "misit", dicunt et nuntiant invicem quod simul ab omnibus visum est. teneo testimonium caecitatis: non vident missum quid sit; mappam putant, sed est diaboli ab alto praecipitati figura. [4] ex eo itaque itur in furias et animos et discordias et quicquid non licet sacerdotibus pacis. inde maledicta, convicia sine iustitia odii, etiam suffragia sine merito amoris. [5] quid enim suum consecuturi sunt, qui illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur, de aliena felicitate laetantur. quicquid optant, quicquid abominantur, extraneum ab iis est; ita et amor apud illos otiosus et odium iniustum. [6] an forsitan sine causa amare liceat quam sine causa odisse? deus certe etiam cum causa prohibet odisse, qui inimicos diligi iubet; deus etiam cum causa maledicere non sinit, qui maledicentes benedici praecipit. [7] sed circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut civibus suis parcunt? si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit sanctis, etiam in circo licebit, si vero nusquam, ideo nec in circo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License