XVII. [1] similiter impudicitiam omnem amoliri iubemur. hoc igitur
modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium impudicitiae,
ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur. [2] ita summa gratia eius de spurcitia
plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per
muliebres repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi
quam scaenae erubescant, quam denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore,
ut artifex esse possit. [3] ipsa etiam prostibula, publicae
libidinis hostiae, in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum,
quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora
transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatur,
etiam (taceo de reliquis) quae in tenebris et in speluncis suis delitescere
decebat, ne diem contaminarent. [4] erubescat senatus, erubescant
ordines omnes! ipsae illae pudoris sui interemptrices de gestibus suis ad lucem
et populum expavescentes semel anno erubescunt.
[5] quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat
audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum
indicatum a deo sciamus? cur aeque liceat videre quae facere flagitium est? cur
quae ore prolata communicant hominem, ea per aures et oculos admissa non
videantur hominem communicare, cum spiritui appareant aures et oculi nec possit
mundus praestari cuius apparitores inquinantur? [6] habes igitur et theatri
interdictionem de interdictione impudicitiae. si et doctrinam saecularis
litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur
nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam
vel agonisticam scaenam dispungunt. [7] quodsi sunt tragoediae et comoediae
scelerum et libidinum auctrices cruentae et lascivae, impiae et prodigae,
nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est: quod in facto
reicitur, etiam in dicto non est recipiendum.
|