XX. [1] quam vana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui
sine dubio tergiversatione amittendae voluptatis optendunt nullam eius
abstinentiae mentionem specialiter vel localiter in scripturis determinari,
quae directo prohibeat eiusmodi conventibus inseri servum dei. [2] novam proxime defensionem suaviludii cuiusdam audivi. sol,
inquit, immo ipse etiam deus de caelo spectat nec contaminatur. sane, sol et in
cloacam radios suos defert nec inquinatur. [3] utinam autem deus nulla flagitia
hominum spectaret, ut omnes iudicium evaderemus. sed spectat et latrocinia,
spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias et spectacula ipsa. et
idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo, qui spectat omnia. [4] comparas, homo, reum et iudicem, reum, qui, quia videtur,
reus est, iudicem, qui, quia videt, iudex est. [5] numquid ergo et extra limites circi
furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus et
insolentiae extra stadium et immisericordiae extra amphitheatrum, quoniam deus
etiam extra cameras et gradus et apulias oculos habet? erramus: nusquam et
numquam excusatur quod deus damnat, nusquam et numquam licet quod semper et
ubique non licet. [6] haec est veritatis integritas et,
quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii,
non inmutare sententiam nec variare iudicium. non potest aliud esse, quod vere
quidem est bonum seu malum. omnia autem penes veritatem dei fixa sunt.
|