XXI. [1] ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec
doctor veritatis deus, malum et bonum pro arbitrio et libidine interpretantur:
alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum. [2] sic ergo evenit, ut, qui in publico vix necessitate vesicae
tunicam levet, idem in circo aliter non exuat, nisi totum pudorem in faciem
omnium intentet, ut et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur,
ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat, [3] et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut
detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad
cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et
dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper
incumbat, [4] immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum
veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum,
et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat
rudem et pilleum praemium conferat, illum vero confectum etiam oris spectaculo
repetat, libentius recognoscens de proximo quem voluit occidere de longinquo,
tanto durior, si non voluit.
|