Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De spectaculis

IntraText CT - Text

  • XXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIII. [1] cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit? [2] an deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister +tot statuum+, ut sacerdos coronatus vel coloratus ut leno, quem curru rapiendum diabolus adversus Elian exornavit? [3placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat? [4docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre. sic et tragoedos cothurnis extulit, quia "nemo potest adicere cubitum unum ad staturam suam": mendacem facere vult Christum. [5] iam vero ipsum opus personarum quaero an deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae? non amat falsum auctor veritatis; adulterium est apud illum omne quod fingitur. [6] proinde vocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas asseverantem non probabit: omnem enim hypocrisin damnat. ceterum cum in lege praescribit maledictum esse qui muliebribus vestietur, quid de pantomimo iudicabit, qui etiam muliebribus curatur? [7] sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit? tales enim cicatrices caestuum et callos pugnorum et aurium fungos a deo cum plasmaretur accepit; ideo illi oculos deus commodavit, ut vapulando deficiant. [8taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida quam qui eundem postmodum iugulat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License