XXV. [1] an ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi
nihil est de deo? pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga,
pudicitiam ediscet attonitus in mimos. [2] immo in omni spectaculo nullum magis
scandalum occurret quam ille ipse mulierum et virorum accuratior cultus. ipsa
consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de
commercio scintillas libidinum conflabellant. [3] nemo denique in spectaculo ineundo
prius cogitat nisi videri et videre. sed tragoedo vociferante exclamationes ille
alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum
secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum
non esse. [4] poterit ergo et de misericordia moneri defixus in morsus
ursorum et spongias retiariorum. avertat deus a suis tantam voluptatis
exitiosae cupiditatem! [5] quale est enim de ecclesia dei in
diaboli ecclesiam tendere, de caelo, quod aiunt, in caenum? illas manus quas ad
deum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare? ex ore, quo Amen in
Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, ei0j ai0w~naj a0p'
ai0w~noj alii omnino dicere
nisi deo et Christo?
|