Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De spectaculis

IntraText CT - Text

  • XXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. [1Cur ergo non eiusmodi etiam daemoniis penetrabiles fiant? Nam et exemplum accidit domino teste eius mulieris, quae theatrum adiit, et inde cum daemonio rediit. [2itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi, constanter: "et iustissime quidem" inquit "feci: in meo eam inveni." [3constat et alii linteum in somnis ostensum eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse. [4] quot utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt. "nemo enim potest duobus dominis servire." "quid luci cum tenebris? quid vitae et morti?"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License