Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De spectaculis

IntraText CT - Text

  • XXVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. [1saginentur eiusmodi dulcibus convivae sui: et loca et tempora et invitator ipsorum est. nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt. non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum: vicibus disposita res est. nunc illi laetantur, nos conflictamur. [2] "Saeculum" inquit "gaudebit, vos tristes eritis." lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, cum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus. [3delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. [4philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur. tu mihi metas et scaenam et pulverem et harenam suspiras? [5dicas velim: non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debemus? nam quod est aliud votum nostrum quam quod et apostoli, exire de saeculo et recipi apud dominum? Hic voluptas, ubi et votum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License