XXIX. [1] iam nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam
ingratus es, ut tot et tales voluptates a deo contributas tibi satis non habeas
neque recognoscas? quid enim iucundius quam dei patris et domini reconciliatio,
quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum
venia? [2] quae maior voluptas quam fastidium ipsius voluptatis, quam
saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam
vita sufficiens, quam mortis timor nullus, [3] quod calcas deos nationum, quod
daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod deo
vivis? haec voluptates, haec spectacula Christianorum sancta perpetua gratuita;
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora
labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates
ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad
martyrii palmas gloriare. [4] si scaenicae doctrinae delectant,
satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam
canticorum, satis vocum, nec fabulae, sed veritates, nec strophae, sed
simplicitates. [5] vis et pugilatus et luctatus?
praesto sunt, non parva et multa. aspice impudicitiam deiectam a castitate,
perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a
modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
vis autem et sanguinis aliquid? Habes Christi.
|