XXX. [1] quale autem spectaculum in proximo est adventus domini iam
indubitati, iam superbi, iam triumphantis! quae illa exultatio angelorum, quae
gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde iustorum! qualis civitas
nova Hierusalem! [2] at enim supersunt alia spectacula,
ille ultimus et perpetuus iudicii dies, ille nationibus insperatus, ille
derisus, cum tanta saeculi vetustas et tot eius nativitates uno igni
haurientur. [3] quae tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam?
ubi gaudeam, ubi exultem, tot spectans reges, qui in caelum recepti
nuntiabantur, cum Iove ipso et ipsis suis testibus in imis tenebris
congemescentes? item praesides persecutores dominici nominis saevioribus quam
ipsi flammis saevierunt insultantes contra Christianos liquescentes? f[4] quos praeterea? sapientes illos philosophos coram discipulis
suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad deum pertinere
suadebant, quibus animas aut nullas aut non in pristina corpora redituras
adfirmabant? etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis, sed ad inopinati
Christi tribunal palpitantes? [5] tunc magis tragoedi audiendi, magis
scilicet vocales in sua propria calamitate; tunc histriones cognoscendi,
solutiores multo per ignem; tunc spectandus auriga in flammea rota totus ruber;
tunc xystici contemplandi, non in gymnasiis, sed in igne iaculati, nisi quod ne
tunc quidem illos velim visos, ut qui malim ad eos potius conspectum
insatiabilem conferre, qui in dominum desaevierunt. [6] hic est ille, dicam, fabri aut
quaestuariae filius, sabbati destructor, Samarites et daemonium habens; hic est
quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus,
sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus; hic est, quem clam discentes
subripuerunt, ut surrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit, ne lactucae suae
frequentia commeantium adlaederentur. [7] ut talia spectes, ut talibus
exultes, quis tibi praetor aut consul aut quaestor aut sacerdos de sua
liberalitate praestabit? et tamen haec iam quodammodo habemus per fidem spiritu
imaginante repraesentata. ceterum qualia illa sunt, quae nec oculus vidit nec
auris audivit nec in cor hominis ascenderunt? credo, circo et utraque cavea et
omni stadio gratiora.
|