Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De dialectica

IntraText CT - Text

  • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-II

1. Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem utique verbis. Verba igitur aut simplicia sunt aut coniuncta. Simplicia sunt quae unum quiddam significant ut cum dicimus «homo equus disputat currit». Nec mireris, quod «disputat», quamvis ex duobus conpositum sit, tamen inter simplicia numeratum est; nam res definitione inlustratur. Dictum est enim id esse simplex quod unum quiddam significet. Itaque hoc includitur hac definitione, qua non includitur cum dicimus «loquor». Quamvis enim unum verbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quae loquitur. Ideo iam obnoxium est veritati aut falsitati, nam et negariet affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda persona verbi quamvis singillatim enuntietur tamen inter coniuncta verba numerabitur, quia simplicem non habet significationem. Siquidem quisquis dicit «ambulo» et ambulationem facit intellegi et se ipsum qui ambulat, et quisquis dicit «ambulas» similiter et rem quae fit et eum qui facit significat. At vero qui dicit «ambulat» nihil aliud quam ipsam significat ambulationem, quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numeratur et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi cum talia verba sunt, quibus necessario cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus «pluit» vel «ninguit», etiamsi non addatur quis pluat aut ninguat, tamen quia intellegitur non potest inter simplicia numerari.

2. Coniuncta verba sunt quae sibi conexa res plures significant, ut cum dicimus «homo ambulat» aut» homo festinans in montem ambulat» et siquid tale. Sed coniunctorum verborum alia sunt quae sententiam conpraehendunt, ut ea quae dicta sunt, alia quae non conpraehendunt sed expectant aliquid ut eadem ipsa quae nunc diximus, si subtrahas verbum quod positum est «ambulat».Quamvis enim verba coniuncta sint «homo festinans in montem», tamen adhuc pendet oratio.Separatis igitur his coniunctis verbis quae non implent sententiam restant ea verba coniuncta quae sententiam conpraehendunt. Horum item duae species sunt: Aut enim sic sententia conpraehenditur, ut vero aut falso teneatur obnoxia, ut est «omnis homo ambulat» aut «omnis homo non ambulat» et siquid huiusmodi est. Aut ita inpletur sententia, ut licet perficiat propositum animi affirmari tamen negarive non possit, ut cum imperamus, cum optamus, cum execramur et similia. Nam quisquis dicit «perge ad villam» vel «utinam pergat ad villam» vel «diillum perduint», non potest argui quod mentiatur aut credi quod verum dicat. Nihil enim affirmavit aut negavit. Ergo nec tales sententiae in quaestionem veniunt, ut disputatorem requirant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License