Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De dialectica

IntraText CT - Text

  • Capp. III-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. III-IV

3. Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coniunctae. Simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur, ut est illud quod dicimus «omnis homo ambulat». Coniunctae sunt, de quarum copulatione indicatur, ut est «si ambulat, movetur». Sed cum de coniunctione sententiarum iudicium fit, tamdiu est, donec perveniatur ad summam. Summa est autem quae conficitur ex concessis. Quod dico tale est: qui dicit «si ambulat, movetur», probare vult aliquid, ut cum hoc concessero verum esse restet illi docere quod ambulet et summa consequatur,quae iam negari non potest, id est quod moveatur -- aut restet illi docere quod non moveatur, ut consequatur summa, quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet. Rursus si hoc modo velit dicere «homo iste ambulat», simplex sententia est: quam si concessero et adiunxerit aliam «quisquis autem ambulat movetur» et hanc etiam concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum illa summa sequitur, quae iam necessario concedatur, id est «homo iste igitur movetur».

4. His breviter constitutis singulas partes consideremus. Nam sunt primae duae: una de his quae simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialecticae, altera de his quae coniuncta dicuntur, ubi iam quasi opus apparet. Quae de simplicibus est vocatur «de loquendo». Illa vero quae de coniunctis est in tres partes dividitur: separata enim coniunctione verborum quae non inplet sententiam illa, quae sic inplet sententiam, ut nondum faciat quaestionem vel disputatorem requirat, vocatur «deeloquendo». Illa, quae sic inplet sententiam, ut de sententiis simplicibus iudicetur, vocatur «deproloquendo». Illa, quae sic conpraehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione iudicetur donec perveniatur ad summam, vocatur «de proloquiorum summa». Has ergo singulas partes diligentius explicemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License