|
5.
Verbum est uniuscuiusque rei signum, quod ab audiente possit intellegi, a loquente
prolatum. Res est quidquid vel sentitur vel intellegitur vel latet. Signum est
quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata voce signum dare. Articulatam
autem dico quae conpraehendi litteris potest. Haec omnia quae definita sunt,
utrum recte definita sint et utrum hactenus verba definitionis aliis
definitionibus persequenda fuerint, ille indicabit locus, quo definiendi
disciplina tractatur. Nunc quod instat accipe intentus. Omne verbum sonat. Cum
enim est in scripto, non verbum sed verbi signum est; quippe inspectis a
legente litteris occurrit animo, quid voce prorumpat. Quid enim aliud litterae scriptae
quam se ipsas oculis et praeter se voces animo ostendunt, et paulo ante diximus
signum esse quod se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. Quae
legimus igitur non verba sunt sed signa verborum. Sed ut, ipsa littera cum sit
pars minima vocis articulatae, abutimur tamen hoc vocabulo, ut appellemus
litteram etiam cumscriptam videmus, quamvis omnino tacita sit neque ulla pars
vocis sed signum partis vocis appareat. Ita etiam verbum appellatur cum
scriptum est, quamvis verbi signum, id est signum significantis vocis, eluceat.
Ergo ut coeperam dicere omne verbum
sonat. Sed
quod sonat nihil ad dialecticam. De sono enim verbi agitur, cum quaeritur vel
animadvertitur, quanta vocalium vel dispositione leniatur vel concursione
dehiscat, item consonantium vel interpositione nodetur vel congestione
asperetur et quot vel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque
a grammaticis solarum aurium tractantur negotia. Et tamen cum de his disputatur,
praeter dialecticam non est. Haec enim
scientia disputandi est. Sed cum verba sint rerum, quando de ipsis obtinent,
verborum autem, quibus de his disputatur. Nam cum de verbis loqui nisi verbis
nequeamus et cum loquimur nonnisi de aliquibus rebus loquamur, occurrit animo
ita esse verba signa rerum, ut res esse non desinant. Cum ergo verbum ore
procedit, si propter se procedit id est ut de ipso verbo aliquid quaeratur aut
disputetur, res est utique disputationi quaestionique subiecta, sed ipsa res
«verbum» vocatur. Quidquid autem ex verbo non aures sed animus sentit et ipso
animo tenetur inclusum, «dicibile» vocatur. Cum vero verbum procedit non
propter se sed propter aliud aliquid significandum, «dictio» vocatur. Res autem
ipsa, quae iam verbum non est neque verbi in mente conceptio, sive habeat
verbum quo significari possit, sive non habeat, nihil aliud quam «res» vocatur
proprio iam nomine. Haec ergo quattuor distincta teneantur, «verbum dicibile
dictio res». Quod dixi «verbum» et verbum est et «verbum» significat. Quod dixi «dicibile» verbum est, nec tamen «verbum»,
sed quod in verbo intellegitur et animo continetur, significat. Quod dixi
«dictionem» verbum est, sed quod iam illa duo simul id est et ipsum verbum et
quod fit in animo per verbum significat. Quod dixi «rem», verbum est, quod
praeter illa tria quae dicta sunt quidquid restat significat. Sed exemplis haec
inlustranda esse perspicio. Fac igitur a quoquam grammatico puerum interrogatum
hoc modo: «arma» quae pars orationis est?» Quod dictum est «arma», propter
sedictum est, id est verbum propter ipsum verbum. Cetera vero, quod ait «quae pars orationis»,
nonpropter se, sed propter verbum, quod «arma» dictum est, vel animo sensa vel
voce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante vocem dicibilia erunt; cum autem propter
id quod dixi proruperunt invocem, dictiones factae sunt. Ipsum vero «arma» quod
hic verbum est, cum a Vergilio pronuntiatum est, dictio fuit; non enim propter
se prolatum est, sed ut eo significarentur vel bella quae gessit Aeneas vel
scutum et cetera arma quae Vulcanus heroi fabricatus est. Ipsa vero bella vel
arma, quae gesta aut ingestata sunt ab Aenea -- ipsa inquam quae cum gererentur
adque essent videbantur, quaeque si nunc adessent vel digito monstrare possemus
aut tangere, quae etiamsi non cogitentur non eo tamen fit ut non fuerint --
ipsa ergo per se nec verba sunt nec dicibilia nec dictiones, sed res quae iam
proprio nomine «res» vocantur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de
«verbis», de «dicibilibus», «dictionibus», de «rebus». In quibus omnibus cum
partim verba significentur partim non verba, nihil est tamen, de quo non verbis
disputare necesse sit. Itaque de his primo disputetur per quae de ceteris
disputare conceditur.
6.
Igitur verbum quodlibet excepto sono --de quo bene disputare ad facultatem
dialectici pertinet, non ad dialecticam disciplinam, ut defensiones Ciceronis
sunt quidem rhetoricae facultatis sed non his docetur ipsa rhetorica --ergo
omne verbum praeter id quod sonat quattuor quaedam necessariovocat in
quaestionem: originem suam, vim, declinationem, ordinationem. De origine verbi
quaeritur, cum quaeritur unde ita dicatur, res mea sententia nimis curiosa et
minus necessaria. Neque hoc eo mihi placuit dicere, quod Ciceroni quoque idem
videtur, quis enim egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si omnino multum
iuvaret explicare originem verbi, ineptum esset adgredi quod persequi profecto
infinitum est. Quis enim repperire possit, quidquid dictum fuerit unde ita
dictum sit? Huc accedit quod ut somniorum
interpretatio ita verborum origo pro cuiusque ingenio iudicatur. Ecce enim
«verba» ipsa quispiam ex eo putat dicta quod aurem quasi «verberent». Immo
inquit alius quod aerem. Sed quid? Nostra non magna lis est, nam uterque a
«verberando» huius vocabuli originem trahit. Sed de traverso tertius vide quam
rixam inferat. Quod enim verum nos ait loqui oportet odiosumque est natura ipsa
iudicante mendacium, «verbum» a «vero» cognominatum est. Nec ingenium quartum
defuit. Nam sunt qui «verbum» a «vero» quidam dictum putant, sed prima syllaba
satis animadversa secundam neglegi non oportere. «verbum» enim cum dicimus,
inquiunt, prima eius syllaba «verum» significat, secunda «sonum». Hoc enim volunt esse
«bum». Unde Ennius sonum pedum «bombum pedum» dixit et {Gk boesai} Graeci
clamare et Vergilius: «reboant silvae». Ergo «verbum» dictum est quasi a «verum
boando» hoc est «verum sonando». Quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen,
ne cum verbum facimus mentiamur; sed vereor, ne ipsi qui dicunt ista
mentiantur. Ergo ad te iam pertinet iudicare, utrum «verbum» a «verberando» an
a «vero» solo an a «verum boando» dictum putemus, an potius unde sit dictum non
curemus, cum quid significet intellegamus. Breviter tamen hunc locum notatum
(hoc est de origine verborum) volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti
operis praetermisse videamur. Stoici
autumant, quos Cicero in hac re ut Cicero inridet, nullum esse verbum, cuius
non certa explicari origo possit. Et quia hoc modo eos urguere facile fuit, si
diceres hoc infinitum esse, quibus verbis alicuius verbi originem
interpraetareris, eorum rursus a te originem dum esse, donec perveniatur eo, ut
res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus aeris
«tinnitum», equorum «hinnitum», ovium «balatum», tubarum «clangorem»,
«stridorem» catenarum. Perspicis enim haec verba ita sonare, ut ipsae res quae his verbis
significantur. Sed quia sunt res quae non sonant, in his similitudinem tactus
valere, ut, si leniter vel aspere sensum tangunt, lenitas vel asperitas
litterarum ut tangit auditum sic eis nomina pepererit: ut ipsum «lene» cum
dicimus leniter sonat. Quis item
«asperitatem» non et ipso nomine asperam iudicet? Lene est auribus cum dicimus
«voluptas», asperum cum dicimus «crux». Ita
res ipsae adficiunt, ut verba sentiuntur. «mel», quam suaviter gustum res ipsa,
tam leniter nomine tangit auditum. «acre» in utroque asperum est. «lana» et
«vepres», ut audiuntur verba, sic illa tanguntur. Haec quasi cunabula verborum
esse crediderunt, ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordarent. Hinc ad
ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi; ut cum
verbi causa «crux» propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris
quem crux efficit asperitate concordet, «crura» tamen non propter asperitatem
doloris sed, quod longitudine adque duritie inter membra cetera sint ligno
crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad abusionem ventum, ut usurpetur
nomen non rei similis sed quasi vicinae. Quid enim simile habet significatio
«parvi» et «minuti», cum possit parvum esse, quod non modo nihil minutum sit
sed aliquid etiam creverit? Dicimus tamen propter quandam vicinitatem «minutum»
pro «parvo». Sed haec abusio vocabuli in protestate loquentis est; habet enim
parvum, ut minutum non dicat. Illud magis pertinet ad id quod nunc volumus
ostendere, quod, cum «piscina» dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit
nihilque simile piscibus habeat, videtur tamen a piscibus dicta propter aquam,
ubi piscibus vita est. Quod si quis dicat homines piscibus similes natando
fieri et inde «piscinae» nomen esse natum, stultum est repugnare, cum ab re
neutrum abhorreat et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod hoc uno
exemplo diiudicare iam possumus, qui distet origo verbi quae de vicinitate
adripitur ab ea quae de similitudine ducitur. Hinc facta progressio usque ad
contrarium. Nam «lucus» eo dictus putatur quod minime luceat et «bellum» quod
res bella non sit et «foederis» nomen quod res foeda non sit. Quod si a
foeditate porci dictum est, ut nonnulli volunt, redit origo ad illam
vicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur. Nam ista omnino
vicinitas late patet et per multas partes secatur: aut per efficientiam, ut hoc
ipsum a foeditate porci, per quem foedus efficiatur --aut pereffecta, ut
«puteus», quod eius effectum potatio est, creditur dictus -- aut per id quo
continetur, ut «urbem» ab orbe appellatam volunt, quod auspicato locus aratro
circumduci solet, cuius rei et Vergilius meminit, ubi Aeneas urbem designat
aratro --aut per id quod continetur, ut si quis «horreum» mutata littera
adfirmet ab «hordeo» nominatum --aut per abusionem, ut cum «horreum» dicimus et
ubi triticum conditur -- vel a parte totum, ut «mucronis» nomine, quae summa
pars gladii est, gladium vocamus --vel a toto pars, ut «capillus» quasi
«capitis pilus». Quid ultra provehar? Quidquid aliud adnumerari potest, aut
similitudine rerum et sonorum aut similitudine rerum ipsarum aut vicinitate aut
contrario contineri videbis originem verbi. Quam persequi non quidam ultra soni
similitudinem possumus, sed hoc non semper utique possumus. Innumerabilia sunt
enim verba, quorum origo adque ratio reddi non possit: Aut non est, ut ego
arbitror, aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo
perveniri putant ad illa verborum cunabula vel stirpem potius adque adeo
sementum, ultra quod quaeri originem vetant nec si quisquam velit potest
quicquam invenire. Nemo abnuit syllabas, in quibus v littera locum obtinet
consonantis, ut sunt in his verbis primae «vafer» «velum» «vinum» «vomis»
«vulnus» crassum et quasi valium sonum edere. Quod adprobat etiam loquendi
consuetudo, cum de quibusdam verbis eas subtrahimus, ne onerent aurem. Nam unde
est, quod «amasti» dicimus libentius quam «amavisti» et «nosti» quam «novisti»
et «abiit» non «abivit» et in hunc modum innumerabilia. Ergo cum dicimus «vim»,
sonus verbi ut dictum est quasi validus congruit rei quam significat. Iam ex
illa vicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia violenta sunt, dicta
«vincula» possunt videri et «vimen» quo aliquid vinciatur. Inde vites, quod
adminicula quibus innituntur nexibus prendunt. Hinc iam propter similitudinem
incurvum senem «vietum» Terentius appellavit. Hinc terra, quae pedibus
itinerantium flexuosa et trita est, «via» dicitur. Si autem «via», quod «vi pedum» trita est, magis
creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem. Sed faciamus a similitudine
«vitis» vel «viminis» hoc est a flexu esse dictam. Quaerit ergo a me quispiam
quare «via» dicta est? respondeo: a flexu, quod flexum velut incurvum «vietum»
veteres dixerunt, unde «vietos» etiam quae cantho ambiantur rotarum ligna
vocant. Persequitur quaerere, unde «vietum» flexum dicatur: et his respondeo a
similitudine vitis. Instat adque exigit, unde ita sit «vitis» nomen; dico, quod
«vinciat» ea quae conpraehenderit. Scrutatur,
ipsum «vincire» unde dictum sit; dicemus a «vi». «Vis», quare sic appellatur,
requiret; reddetur ratio, quod robusto et quasi valido sono verbum rei quam
significat congruit. Ultra quod requirat non habet. Quot modis autem origo verborum corruptione
vocum varietur, ineptum est persequi. Nam et longum et minus quam illa quae
dicta sunt necessarium.
|