|
7.
Nunc vim verborum, quantum res patet, breviter consideremus. Vis verbi est, qua
cognoscitur quantum valeat. Valet autem tantum quantum movere audientem potest.
Porro movet audientem aut secundum se aut secundum id quod significat aut ex
utroque communiter. Sed cum secundum se movet, aut ad solum sensum pertinet aut ad artem aut
ad utrumque. Sensus aut natura movetur aut consuetudine. Natura iudicabit, cum offenditur,
si quis nominet Artaxerxen regem, vel mulcetur, cum audit Euryalum. Quis enim
etiamsi nihil umquam de iis hominibus audierit, quorum ista sint nomina, non
tamen et in illo asperitatem maximam et in hoc iudicet esse lenitatem?
Consuetudine movetur sensus, cum offenditur, si quis verbi causa vocetur Motta,
et non offenditur, cum audit Cotta. Nam hic ad soni suavitatem vel insuavitatem
nihil interest, sed tantum valent aurium penetralia, utrum per se transeuntes
sonos quasi hospites notos an ignotos recipiant. Arte autem movetur auditor, cum
enuntiato sibi verbo adtendit, quae sit pars orationis, vel si quid aliud in
his disciplinis quae de verbis traduntur accepit. At vero ex utroque id est et
sensu et arte de verbo iudicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat et
nomen ita ponit, ut, cum dicitur «optimus», mox, ut aurem longa una syllaba et
duae breves huiusce nominis percusserint, animus ex arte statim pedem dactylum
agnoscat. Iam vero non secundum se, sed secundum id quod significat verbum
movet, quando per aurem accepto signo animus nihil aliud quam rem ipsam
intuetur, cuius illud signum est quod accepit: ut cum Augustino nominato nihil
aliud quam ego ipse cogitor ab eo cui notus sum, vel quilibet hominum menti
occurrit, si forte hoc nomen vel qui me ignorat audierit, vel qui alium novit
qui Augustinus vocetur. Cum autem simulet secundum se verbum movet audientem et
secundum id quod significat, tunc et ipsa enuntiatio et id quod ab ea
enuntiatur simul advertitur. Unde enim est, quod non offenditur aurium
castitas,cum audit «manu ventre pene bona patria laceraverat»? Offenderetur
autem, si obscena pars corporis sordido ac vulgari nomine appellaretur, cum res
eadem sit cuius utrumque vocabulum est, nisi quod in illo turpitudo rei quae
significata est decore verbi significantis operitur, in hoc autem sensum
animumque utriusque deformitas feriret: veluti non alia «meretrix», sed aliter
tamen videtur eo cultu, quo ante iudicem stare adsolet, aliter eo quo in
luxuriosi cubiculo iaceret. Cum igitur tantam vim tamque multiplicem appareat esse
verborum, quam breviter pro tempore summatimque attigimus, duplex hinc
consideratio sensus nascitur: partim propter explicandam veritatem, partim
propter conservandum decorem; quorum primum ad dialecticum, secundum adoratorem
maxime pertinet. Quamvis enim nec disputationem deceat ineptam nec eloquentiam
oporteat esse mendacem, tamen et in illa saepe atque adeo pene semper audiendi
delicias discendi cupido contemnit et in hac inperitior multitudo quod ornate
dicitur etiam vere dici arbitratur. Ergo cum appareat, quid sit uniuscuiusque
proprium, manifestum est et disputatorem, si qua ei delectandi cura est,
rhetorico colore aspergendum et oratorem, si veritatem persuadere vult,
dialecticis quas nervis atque ossibus esse roborandum, quae ipsa natura in corporibus
nostris nec firmitati virium subtrahere potuit nec oculorum offensione patere
permisit.
8.
Itaque nunc propter veritatem diiudicandam, quod dialectica profitetur, ex hac verborum
vi, cuius quaedam semina sparsimus, quae inpedimenta nascantur, videamus.
Inpedit enim auditorem ad veritatem videndam in verbis aut obscuritas aut
ambiguitas. Inter ambiguum et obscurum hoc interest, quod in ambiguo plura se
ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur, in obscuro autem nihil
aut parum quod adtendatur apparet. Sed ubi parum est quod apparet, obscurum est
ambiguo simile: veluti si quis ingrediens iter excipiatur aliquo bivio vel
trivio vel etiam ut ita dicam multivio loco ibique densitate nebulae nihil
viarum quod est eluceat. Ergo a pergendo prius obscuritate terretur; at ubi
aliquantum rarescere nebulae coeperint, videtur aliquid, quod utrum via sit an
terrae proprius et nitidior color incertum est. Hoc est obscurum ambiguo simile
Dilucescente aut a caelo quantum oculis satis sit iam omnium viarum deductio
clara est, sed qua sit pergendum non obscuritate sed ambiguitate dubitatur.
Item sunt obscurorum genera tria. Unum est quod sensui patet, animo clausum
est; tamquam si quis malum punicum pictum videat, qui neque viderit aliquando
nec omnino quale esset audierit, non oculorum est, sed animi, quod cuius rei
pictura sit nescit. Alterum genus est, ubi res animo pateret, nisi sensui
clauderetur: sicuti est homo pictus in tenebris. Nam ubi oculis apparuerit,
nihil animus hominem pictum esse dubitabit. Tertium genus est, in quo etiam
sensi absconditur, quod tamen si nudaretur nihilo magis animo emineret, quod
genus est omnium obscurissimum: Ut si inperitus malum illud punicum pictum
etiam in tenebris cogeretur agnoscere. Refer nunc animum ad verba, quorum sunt
istae similitudines. Constitue animo quempiam grammaticum convocatis discipulis
factoque silentio suppressa voce dixisse «temetum», quod ab eo dictum qui prope
adsidebant satis audierunt, qui remotius parum, qui autem remotissime nulla
omnino voce perstricti sunt. Horum autem illi qui remotiores erant nescio quo
casu partim sciebant, quid esset «temetum», partim ignorabant; illos vero qui
magistri vocem bene acceperant quid esset «temetum» prorsus latebat; omnes
obscuritate impediebantur. Et hic iam perspicis omnia illa tria genera
obscuritatum. Nam qui de auditu nihil dubitabant, primum illud genus
patiebantur, cui simile est malum punicum ignorantibus sed in luce pictum. Qui noverant verbum sed auribus aut parum aut omnino
non acceperant vocem, secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis
imago sed in non perspicuo aut omnino tenebricoso loco. Qui autem non solum vocis sed et
significationis verbi expertes erant, tertii generis, quod omnium taeterrimum
est, caecitate involvebantur. Quod autem dictum est quiddam obscurum ambiguo
simile, in his perspici potest, quibus verbum erat quidem notum sed vocem nec
penitus nullam nec omnino certam perceperant. Omnia igitur obscure loquendi
genera vitabit, qui et voce quantum satis est clara nec ore impedita et verbis
notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe aliter
impediat ambiguitas quam obscuritas verbi. Fac enim eos qui aderant et satis
sensu accepisse vocem magistri et illum id verbum enuntiasse quod esset omnibus
notum; utpote fac eum dixisse «magnum» et deinde siluisse. Adtende, quae
incerta hoc audito nomine patiantur, quid si enim dicturus «quae pars
orationis?» Quid si de metris quaesiturus «qui sit pes?» Quid sit de historia
ut puta «magnus Pompeius quot bella gesserit?» Quidsi commendandorum carminum
gratia dicturus est «magnus est paene solus poeta Vergilius?» Quid si
obiurgaturus neglegentiam discipulorum in haec deinde verba prorumpet «magnus
vos erga studia torpor invasit?» Videsne remota nebula obscuritatis illud quod
supra dictum est quasi eminuisse multivium? Nam hoc unum quod dictum est
«magnus» et nomen est et pes chorius est et Pompeius est et Vergilius et
neglegentiae torpor et si qua alia vel innumerabilia non commemorata sunt, quae
tamen per hanc enuntiationem verbi possunt intellegi.
|