|
9.
Itaque rectissime a dialecticis dictum est ambiguum esse omne verbum. Nec moveat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius
hoc modo: «ambigua se audere aiunt explicare dilucide. Idem omne verbum ambiguum esse dicunt. Quomodo igitur ambigua
ambiguis explicabunt? Nam hoc est in tenebras extinctum lumen inferre.» Facete
quidem atque callide dictum, sed hoc est quod apud eundem Ciceronem Scaevola
dicit Antonio1 «denique ut sapientibus diserte, stultis etiam vere
videaris dicere.» Quidenim aliud illo loco fecit Hortensius nisi acumine
ingenii et lepore sermonis quasi meraco et suavi poculo inperitis caliginem
obfudit? Quod
enim dictum est omne verbum esse ambiguum de verbis singulis dictum est.
Explicantur autem ambigua disputando et nemo utique verbis singulis disputat.
Nemo igitur ambigua verba verbis ambiguis explicabit, et tamen cum omne verbum
ambiguum sit, nemo verborum ambiguitatem nisi verbis sed iam coniunctis quae
ambigua non erunt explicabit. Ut enim, si dicerem «omnis miles bipes est», non
ex eo sequeretur, ut cohors ex militibus utique bipedibus ista constaret, ita,
cum dico ambiguum esse omne verbum, non dico sententiam, non disputationem,
quamvis verbis ista texantur. Omne igitur ambiguum verbum non ambigua
disputatione explicabitur. Nunc ambiguitatum genera videamus; quae prima duo
sunt, unum in his etiam quae dicuntur, alterum quod in his solis quae
scribuntur dubitationem facit. Nam et si quis audierit «acies» et si quis
legerit, potest incertum habere, nisi per sententiam clarescat, utrum acies
militum an ferri an oculorum dicta vel scripta sit. At vero si quis inveniat
scriptum verbi causa «lepore» nec appareat qua sententia positum sit, profecto
dubitabit, utrum paene ultima huius verbi syllaba producenda sit ab eo quod est
«lepos» an ab eo quod est «lepus» corripienda --quam scilicet non pateretur
ambaginem, si accusativum huius nominis casum voce loquentis acciperet. Quod si
quis dicat etiam loquentem male pronuntiare potuisse, iam non ambiguitate sed
obscuritate impediretur auditor ex illo tamen genere quod ambiguo simile est,
quia male latine pronuntiatum verbum non in diversas notiones trahit cogitantem
sed ad id quod apparet inpellit. Cum igitur duo ista genera inter se plurimum
distent, primum genus rursus in duo dividitur. Nam quidquid dicitur et per
plura intellegi potest, eadem scilicet plura aut non solum vocabulo uno sed una
etiam definitione contineri queunt aut tantum communi tenentur vocabulo sed
diversis expeditionibus explicantur. Ea
quae una definitio potest includere «univoca» vocantur, illis autem quae sub
uno nomine necesse est diverse definiri «aequivocis» nomen est. Prius ergo
consideremus univoca, ut, quoniam genus hoc iam definitione patefactum est,
inlustrentur exemplis. «hominem» cum dicimus, tam puerum dicimus quam iuvenem,
quam senem, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam parvum, tam civem quam
peregrinum, tam urbanum quam agrestem, tam qui iam fuit quam qui nunc est, tam
sedentem quam stantem, tam divitem quam pauperem, tam agentem aliquid quam
cessantem, tam gaudentem quam maerentem vel neutrum. Sed in his omnibus
dictionibus nihil est, quod non ut «hominis» nomen accepit ita etiam hominis
definitione claudatur. Nam definitio «hominis» est animal rationale mortale.
Num ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale iuvenem tantum, non
etiam puerum aut senem esse aut sapientem tantum, non etiam stultum? Immo et
ista et cetera quae numerata sunt sic ut «hominis» nomine ita etiam definitione
continentur. Nam sive puer sive stultus sive pauper sive etiam dormiens, si
animal rationale mortale non est, nec homo est; est autem homo; illa igitur
etiam definitione contineatur necesse est. Et de ceteris quidem nihil
ambigetur. De puero autem parvo aut stulto seu prorsus fatuo aut de dormiente
vel ebrio vel furente dubitari potest, quomodo possint esse animalia
rationalia. Potest omnino defendi, sed ad
alia properantibus longum est. Ad id quod agitur illud satis non esse istam
definitionem «hominis» rectam et ratam, nisi et omnis homo eadem contineatur et
praeter hominem nihil. Haec sunt igitur «univoca», quae non solum nomine uno
sed una etiam eiusdem nominis definitione claudantur, quamvis et inter se
propriis nominibus et definitionibus distingui possint. Diversa enim nomina puer
adulescens dives et pauper liber et servus et si quid aliud differentiarum est.
Ideo diversas inter se proprias definitiones habent. Sed ut illis unum commune
nomen est «homo», sic et animal rationale mortale definitio una communis est.
10.
Nunc «aequivoca» videamus, in quibus ambiguitatu perplexio prope infinita
silvescit. Conabor tamen eas in genera certa distinguere. Utrum autem conatum
meum facultas sequatur, tu iudicabis. Ambiguitatum igitur quae ab aequivocis
veniunt prima genera tria sunt; unum ab arte, alterum ab usu, tertium ab
utroque. Artem nunc dico propter nomina, quae in verborum disciplinis verbis
inponuntur. Aliter enim definitur apud grammaticos, quid sit aequivocum, aliter
apud dialecticos. Et tamen unum hoc quod dico «Tullius» et nomen est et pes dactylus et
aequivocum. Itaque si quis ex me flagitet ut definiam quid sit «Tullius»,
cuiuslibet notionis explicatione respondeo. Possum enim recte dicere: «Tullius»
est nomen, quo significatur homo, summus quidam orator, qui Catilinae
coniurationem consul oppressit. Subtiliter attende me nomen ipsum definisse.
nam si mihi Tullius ipse ille, qui si viveret digito demonstrari posset,
definiendus foret, non dicerem: «Tullius» est nomen, quo significatur homo; sed
dicerem: Tullius est homo et ita cetera adiungerem. item responderi possem hoc
modo: «Tullius» est pes dactylus his litteris constans --quid enim nunc opus
est litteras enumerare? Licet etiam dicere: «Tullius» est verbum, per quod
aequivoca inter se sunt omnia cum hoc ipso quae supra dicta sunt et si quid
aliud inveniri potest. Cum igitur hoc unum quod dixi «Tullius» secundum artium
vocabula tam varie mihi definire licuerit, quid dubitamus esse ambiguorum genus
ex aequivocis venientium, quod merito dici possit ex arte contingere? Diximus enim aequivoca esse, quae non ut uno nomine
ita etiam una definitione possunt teneri. Vide nunc alterum genus, quod ex
loquendi usu venire memoravimus. «Usum» nunc appello illud ipsum propter quod
verba cognoscimus. Quis enim verba propter verba conquirat et colligat? Itaque iam constitue
aliquem sic audire, ut ei notum sit nihil de partibus orationis aut de metris
quaeri aut de verborum aliqua disciplina. Tamen
adhuc potest, cum dicitur «Tullius», aequivocorum ambiguitate inpediri. Hoc enim nomine et ipse
qui fuit summus orator et eius pieta imago vel statua et codex quo eius
litterae continentur et si quid est in sepulchro eius cadaveris significari
potest. Diversis enim notionibus dicimus: «Tullius ab interitu patriam
liberavit» et «Tullius inauratus in Capitolio stat» et «Tullius totus tibi
legendus est» et «Tullius hoc loco sepultus est». Unum enim nomen, sed diversis
haec omnia definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus aequivocorum est,
in quo iam nulla de disciplina verborum oritur ambiguitas sed de ipsis rebus
quae significantur. At si utrumque confundat audientem velle gentem, sive quod
ex arte sive quod ex loquendi usu dicitur, nonne tertium genus recte
adnumerabitur? Cuius exemplum in sententia quidem apertius apparet, ut si quis
dicat: «multidactylico metro scripserunt ut est Tullius». Nam hic incertum,
utrum «Tullius» pro exemplo dactyli pedis an dactylici poetae positum sit,
quorum illud ex arte hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam
verbis contingit, tamquam si hoc verbum grammaticus audientibus discipulis
enuntiet, ut supra ostendimus. Cum igitur haec tria genera manifestis inter se
rationibus differant, rursam primum genus in duo dividitur. Quidquid enim ex
arte verborum facit ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim
non potest. Cum enim definiero, quid
significet «nomen», possum hoc ipsum exempli gratia supponere. Etenim hoc quod dico
«nomen» utique nomen est; hac enim lege per casus flectitur cum dicimus «nomen
nominis nomini» et cetera. Item cum definiero quid significet «dactylus», hoc
ipsum potest esse pro exemplo. Etenim cum dicimus «dactylus», unam longam
syllabam et duas deinde breves enuntiamus. At vero cum definitur «adverbium»
quid significet, non potest hoc ipsum in exemplum dicere. Etenim cum
«adverbium» dicimus, haec ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam
notionem «adverbium» utique adverbium est et nomen est nomen, secundum aliam
vero «adverbium» non est adverbium quia nomen est. item «pes creticus» quando
quid significet definitur, non potest hoc ipsum exemplo esse. Haec enim
enuntiatio quod dicimus «creticus» prima longa syllaba dein duabus brevibus
constat, quod autem significat longa syllaba etbrevis et longa est. Ita et hic
secundum aliam notionem «creticus» nihil est aliud quam creticus et dactylus
non est, secundum aliam vero «creticus» non est creticus quia dactylus est.
Secundum item genus, quod iam praeter disciplinas verborum ad loquendi usum
dictum est pertinere, duas habet formas. Nam aequivoca inde sunt aut ex eadem
origine aut ex diversa. Ex eadem origine appello, quae quamvis uno nomine ac
non sub una definitione teneantur, uno tamen quasi fonte demanant; ut est illud
quod «Tullius» et homo et statua et codex et cadaver intellegi potest. non
possunt quidem ista una definitione concludi, sed tamen unum habent fontem,
ipsum scilicet verum hominem, cuius et illa statua et illi libri et illud
cadaver est. Ut cum dicimus «nepos», longe ex diversa origine filium filii et
luxuriosum significat. Haec ergo distincta teneamus, et vide illud genus, quod
ex eadem origine appello, in quae iterum dividatur. Nam dividitur in duo,
quorum unum translatione alterum declinatione contingit. Translationem vococum
vel similitudine unum nomen fit multis rebus ut «Tullius» et ille in quo magna
eloquentia fuit et statua eius dicitur --vel ex toto cum pars cognominatur ut
cum cadaver eius «Tullius» dici potest --vel ex parte totum ut cum «tecta»
dicimus totas domos --aut a genere species: «verba» enim principaliter omnia
dicuntur quibus loquimur, sed tamen «verba» proprie nominata sunt quae per
modos et per tempora declinamus --aut a specie genus: nam cum «scholastici» non
solum proprie sed et primitus dicantur hi, qui adhuc in scholis sunt, in omnes
tamen qui in litteris vivunt nomen hoc usurpatum est --aut ab efficiente
effectum ut «Cicero» est liber Ciceronis -- aut ab effecto efficiens ut
«terror» qui terrorem facit --aut a continente quod continetur. Ut «domus» etiam qui in domo sunt dicuntur --aut
conversa vice ut «castanea» etiam arbor dicitur --vel si quid aliud inveniri
potest, quod es eadem origine quasi transferendo cognominetur. Vides ut arbitror, quam
faciat in verbis ambiguitatem. Quae autem
ad eandem originem pertinentia condicione declinationis ambigua esse diximus,
talia sunt. Fac verbi causa quemquam dixisse «pluit», et haec diverse utique
definienda sunt. Item «scribere» qui dicit, incertum est utrum infinitivo
activi an imperativo passivi pronuntiaverit. «homo» quamvis unum nomen sit et
una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominativo aliud ex vocativo quam... «doctus» et «docte» ubi
enuntiatio quoque diversa est. «doctius» aliud est cum dicimus «doctius
mancipium», aliud cum dicimus «doctius illo iste disputavit». Declinatione
igitur ambiguitas orta est. Nam
declinationem nunc appello, quidquid sive per voces sive per significationes
flectendo verba contingit. «hic doctus» enim et «o docte» etiam per voces flexum
est, «hic homo» autem et «o homo» per solas significationes. Sed hoc genus ambiguitatum minutatim concidere ac
persequi paene infinitum est. Itaque locum ipsum hactenus notasse suffecerit,
ingenio praesertim tuo. Vide nunc ea quae ex diversa origine veniunt. Nam et
ipsa dividuntur adhuc in duas primas formas, quarum una est, quae contingit
diversitate linguarum: Ut, cum dicimus tu, haec una vox aliud apud Graecos
aliud apud nos significat. Quod genus notandum omnino fuit; non enim praescriptum
est unicuique, quot linguas nosset aut quot linguis disputaret. Altera forma est, quae in una quidem lingua facit
ambiguitatem, diversa tamen eorum origine, quae in uno vocabulo significantur,
quale est illud quod de «nepote» supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur.
Aut enim sub eodem genere partis orationis fit --tam nomen est enim «nepos» cum
«filium filii» quam cum «luxuriosum» significat –aut sub diverso: Nam non solum
aliud est cum dicimus «qui», ut dictum est2 «qui scis ergo istuc nisi
periculum feceris,» sed etiam illud pronomen, hoc adverbium. Iam ex utroque id
est et ex arte et ex usu verborum, quod in aequivocis tertium genus posueramus,
tot ambiguitatum formae possunt existere quot in duobus superioribus
enumeravimus. Restat illud genus ambiguum, quod in scriptis solis repperitur,
cuius tres sunt species. Aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum aut
acumine aut utroque: spatio, ut cum scribitur «venit» de tempore incertum est
propter occultum primae syllabae spatium; acumine autem, ut cum scribitur
«pone» utrum ab eo quod est «pono» an ut dictum est3 «pone sequens
namque hanc dederat Proserpina legem» incertum est propter latentem acuminis
locum; at vero ex utroque fit, ut est quod superius de «lepore» diximus. Nam
non solum producenda sed acuenda etiam est paenultima syllaba huius verbi, si
ab eo quod est «lepos», non ab eo quod est «lepus» deflexum est.
|