| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Aurelius Augustinus De dialectica IntraText CT - Text |
|
|
|
Capp. VII-VIII7. Nunc vim verborum, quantum res patet, breviter consideremus. Vis verbi est, qua cognoscitur quantum valeat. Valet autem tantum quantum movere audientem potest. Porro movet audientem aut secundum se aut secundum id quod significat aut ex utroque communiter. Sed cum secundum se movet, aut ad solum sensum pertinet aut ad artem aut ad utrumque. Sensus aut natura movetur aut consuetudine. Natura iudicabit, cum offenditur, si quis nominet Artaxerxen regem, vel mulcetur, cum audit Euryalum. Quis enim etiamsi nihil umquam de iis hominibus audierit, quorum ista sint nomina, non tamen et in illo asperitatem maximam et in hoc iudicet esse lenitatem? Consuetudine movetur sensus, cum offenditur, si quis verbi causa vocetur Motta, et non offenditur, cum audit Cotta. Nam hic ad soni suavitatem vel insuavitatem nihil interest, sed tantum valent aurium penetralia, utrum per se transeuntes sonos quasi hospites notos an ignotos recipiant. Arte autem movetur auditor, cum enuntiato sibi verbo adtendit, quae sit pars orationis, vel si quid aliud in his disciplinis quae de verbis traduntur accepit. At vero ex utroque id est et sensu et arte de verbo iudicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat et nomen ita ponit, ut, cum dicitur «optimus», mox, ut aurem longa una syllaba et duae breves huiusce nominis percusserint, animus ex arte statim pedem dactylum agnoscat. Iam vero non secundum se, sed secundum id quod significat verbum movet, quando per aurem accepto signo animus nihil aliud quam rem ipsam intuetur, cuius illud signum est quod accepit: ut cum Augustino nominato nihil aliud quam ego ipse cogitor ab eo cui notus sum, vel quilibet hominum menti occurrit, si forte hoc nomen vel qui me ignorat audierit, vel qui alium novit qui Augustinus vocetur. Cum autem simulet secundum se verbum movet audientem et secundum id quod significat, tunc et ipsa enuntiatio et id quod ab ea enuntiatur simul advertitur. Unde enim est, quod non offenditur aurium castitas,cum audit «manu ventre pene bona patria laceraverat»? Offenderetur autem, si obscena pars corporis sordido ac vulgari nomine appellaretur, cum res eadem sit cuius utrumque vocabulum est, nisi quod in illo turpitudo rei quae significata est decore verbi significantis operitur, in hoc autem sensum animumque utriusque deformitas feriret: veluti non alia «meretrix», sed aliter tamen videtur eo cultu, quo ante iudicem stare adsolet, aliter eo quo in luxuriosi cubiculo iaceret. Cum igitur tantam vim tamque multiplicem appareat esse verborum, quam breviter pro tempore summatimque attigimus, duplex hinc consideratio sensus nascitur: partim propter explicandam veritatem, partim propter conservandum decorem; quorum primum ad dialecticum, secundum adoratorem maxime pertinet. Quamvis enim nec disputationem deceat ineptam nec eloquentiam oporteat esse mendacem, tamen et in illa saepe atque adeo pene semper audiendi delicias discendi cupido contemnit et in hac inperitior multitudo quod ornate dicitur etiam vere dici arbitratur. Ergo cum appareat, quid sit uniuscuiusque proprium, manifestum est et disputatorem, si qua ei delectandi cura est, rhetorico colore aspergendum et oratorem, si veritatem persuadere vult, dialecticis quas nervis atque ossibus esse roborandum, quae ipsa natura in corporibus nostris nec firmitati virium subtrahere potuit nec oculorum offensione patere permisit. 8. Itaque nunc propter veritatem diiudicandam, quod dialectica profitetur, ex hac verborum vi, cuius quaedam semina sparsimus, quae inpedimenta nascantur, videamus. Inpedit enim auditorem ad veritatem videndam in verbis aut obscuritas aut ambiguitas. Inter ambiguum et obscurum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur, in obscuro autem nihil aut parum quod adtendatur apparet. Sed ubi parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: veluti si quis ingrediens iter excipiatur aliquo bivio vel trivio vel etiam ut ita dicam multivio loco ibique densitate nebulae nihil viarum quod est eluceat. Ergo a pergendo prius obscuritate terretur; at ubi aliquantum rarescere nebulae coeperint, videtur aliquid, quod utrum via sit an terrae proprius et nitidior color incertum est. Hoc est obscurum ambiguo simile Dilucescente aut a caelo quantum oculis satis sit iam omnium viarum deductio clara est, sed qua sit pergendum non obscuritate sed ambiguitate dubitatur. Item sunt obscurorum genera tria. Unum est quod sensui patet, animo clausum est; tamquam si quis malum punicum pictum videat, qui neque viderit aliquando nec omnino quale esset audierit, non oculorum est, sed animi, quod cuius rei pictura sit nescit. Alterum genus est, ubi res animo pateret, nisi sensui clauderetur: sicuti est homo pictus in tenebris. Nam ubi oculis apparuerit, nihil animus hominem pictum esse dubitabit. Tertium genus est, in quo etiam sensi absconditur, quod tamen si nudaretur nihilo magis animo emineret, quod genus est omnium obscurissimum: Ut si inperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur agnoscere. Refer nunc animum ad verba, quorum sunt istae similitudines. Constitue animo quempiam grammaticum convocatis discipulis factoque silentio suppressa voce dixisse «temetum», quod ab eo dictum qui prope adsidebant satis audierunt, qui remotius parum, qui autem remotissime nulla omnino voce perstricti sunt. Horum autem illi qui remotiores erant nescio quo casu partim sciebant, quid esset «temetum», partim ignorabant; illos vero qui magistri vocem bene acceperant quid esset «temetum» prorsus latebat; omnes obscuritate impediebantur. Et hic iam perspicis omnia illa tria genera obscuritatum. Nam qui de auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est malum punicum ignorantibus sed in luce pictum. Qui noverant verbum sed auribus aut parum aut omnino non acceperant vocem, secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago sed in non perspicuo aut omnino tenebricoso loco. Qui autem non solum vocis sed et significationis verbi expertes erant, tertii generis, quod omnium taeterrimum est, caecitate involvebantur. Quod autem dictum est quiddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus verbum erat quidem notum sed vocem nec penitus nullam nec omnino certam perceperant. Omnia igitur obscure loquendi genera vitabit, qui et voce quantum satis est clara nec ore impedita et verbis notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe aliter impediat ambiguitas quam obscuritas verbi. Fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse vocem magistri et illum id verbum enuntiasse quod esset omnibus notum; utpote fac eum dixisse «magnum» et deinde siluisse. Adtende, quae incerta hoc audito nomine patiantur, quid si enim dicturus «quae pars orationis?» Quid si de metris quaesiturus «qui sit pes?» Quid sit de historia ut puta «magnus Pompeius quot bella gesserit?» Quidsi commendandorum carminum gratia dicturus est «magnus est paene solus poeta Vergilius?» Quid si obiurgaturus neglegentiam discipulorum in haec deinde verba prorumpet «magnus vos erga studia torpor invasit?» Videsne remota nebula obscuritatis illud quod supra dictum est quasi eminuisse multivium? Nam hoc unum quod dictum est «magnus» et nomen est et pes chorius est et Pompeius est et Vergilius et neglegentiae torpor et si qua alia vel innumerabilia non commemorata sunt, quae tamen per hanc enuntiationem verbi possunt intellegi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |