Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De dialectica

IntraText CT - Text

  • Capp. IX-X
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. IX-X

9. Itaque rectissime a dialecticis dictum est ambiguum esse omne verbum. Nec moveat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius hoc modo: «ambigua se audere aiunt explicare dilucide. Idem omne verbum ambiguum esse dicunt. Quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunt? Nam hoc est in tenebras extinctum lumen inferre.» Facete quidem atque callide dictum, sed hoc est quod apud eundem Ciceronem Scaevola dicit Antonio1 «denique ut sapientibus diserte, stultis etiam vere videaris dicere.» Quidenim aliud illo loco fecit Hortensius nisi acumine ingenii et lepore sermonis quasi meraco et suavi poculo inperitis caliginem obfudit? Quod enim dictum est omne verbum esse ambiguum de verbis singulis dictum est. Explicantur autem ambigua disputando et nemo utique verbis singulis disputat. Nemo igitur ambigua verba verbis ambiguis explicabit, et tamen cum omne verbum ambiguum sit, nemo verborum ambiguitatem nisi verbis sed iam coniunctis quae ambigua non erunt explicabit. Ut enim, si dicerem «omnis miles bipes est», non ex eo sequeretur, ut cohors ex militibus utique bipedibus ista constaret, ita, cum dico ambiguum esse omne verbum, non dico sententiam, non disputationem, quamvis verbis ista texantur. Omne igitur ambiguum verbum non ambigua disputatione explicabitur. Nunc ambiguitatum genera videamus; quae prima duo sunt, unum in his etiam quae dicuntur, alterum quod in his solis quae scribuntur dubitationem facit. Nam et si quis audierit «acies» et si quis legerit, potest incertum habere, nisi per sententiam clarescat, utrum acies militum an ferri an oculorum dicta vel scripta sit. At vero si quis inveniat scriptum verbi causa «lepore» nec appareat qua sententia positum sit, profecto dubitabit, utrum paene ultima huius verbi syllaba producenda sit ab eo quod est «lepos» an ab eo quod est «lepus» corripienda --quam scilicet non pateretur ambaginem, si accusativum huius nominis casum voce loquentis acciperet. Quod si quis dicat etiam loquentem male pronuntiare potuisse, iam non ambiguitate sed obscuritate impediretur auditor ex illo tamen genere quod ambiguo simile est, quia male latine pronuntiatum verbum non in diversas notiones trahit cogitantem sed ad id quod apparet inpellit. Cum igitur duo ista genera inter se plurimum distent, primum genus rursus in duo dividitur. Nam quidquid dicitur et per plura intellegi potest, eadem scilicet plura aut non solum vocabulo uno sed una etiam definitione contineri queunt aut tantum communi tenentur vocabulo sed diversis expeditionibus explicantur. Ea quae una definitio potest includere «univoca» vocantur, illis autem quae sub uno nomine necesse est diverse definiri «aequivocis» nomen est. Prius ergo consideremus univoca, ut, quoniam genus hoc iam definitione patefactum est, inlustrentur exemplis. «hominem» cum dicimus, tam puerum dicimus quam iuvenem, quam senem, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam parvum, tam civem quam peregrinum, tam urbanum quam agrestem, tam qui iam fuit quam qui nunc est, tam sedentem quam stantem, tam divitem quam pauperem, tam agentem aliquid quam cessantem, tam gaudentem quam maerentem vel neutrum. Sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut «hominis» nomen accepit ita etiam hominis definitione claudatur. Nam definitio «hominis» est animal rationale mortale. Num ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale iuvenem tantum, non etiam puerum aut senem esse aut sapientem tantum, non etiam stultum? Immo et ista et cetera quae numerata sunt sic ut «hominis» nomine ita etiam definitione continentur. Nam sive puer sive stultus sive pauper sive etiam dormiens, si animal rationale mortale non est, nec homo est; est autem homo; illa igitur etiam definitione contineatur necesse est. Et de ceteris quidem nihil ambigetur. De puero autem parvo aut stulto seu prorsus fatuo aut de dormiente vel ebrio vel furente dubitari potest, quomodo possint esse animalia rationalia. Potest omnino defendi, sed ad alia properantibus longum est. Ad id quod agitur illud satis non esse istam definitionem «hominis» rectam et ratam, nisi et omnis homo eadem contineatur et praeter hominem nihil. Haec sunt igitur «univoca», quae non solum nomine uno sed una etiam eiusdem nominis definitione claudantur, quamvis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possint. Diversa enim nomina puer adulescens dives et pauper liber et servus et si quid aliud differentiarum est. Ideo diversas inter se proprias definitiones habent. Sed ut illis unum commune nomen est «homo», sic et animal rationale mortale definitio una communis est.

10. Nunc «aequivoca» videamus, in quibus ambiguitatu perplexio prope infinita silvescit. Conabor tamen eas in genera certa distinguere. Utrum autem conatum meum facultas sequatur, tu iudicabis. Ambiguitatum igitur quae ab aequivocis veniunt prima genera tria sunt; unum ab arte, alterum ab usu, tertium ab utroque. Artem nunc dico propter nomina, quae in verborum disciplinis verbis inponuntur. Aliter enim definitur apud grammaticos, quid sit aequivocum, aliter apud dialecticos. Et tamen unum hoc quod dico «Tullius» et nomen est et pes dactylus et aequivocum. Itaque si quis ex me flagitet ut definiam quid sit «Tullius», cuiuslibet notionis explicatione respondeo. Possum enim recte dicere: «Tullius» est nomen, quo significatur homo, summus quidam orator, qui Catilinae coniurationem consul oppressit. Subtiliter attende me nomen ipsum definisse. nam si mihi Tullius ipse ille, qui si viveret digito demonstrari posset, definiendus foret, non dicerem: «Tullius» est nomen, quo significatur homo; sed dicerem: Tullius est homo et ita cetera adiungerem. item responderi possem hoc modo: «Tullius» est pes dactylus his litteris constans --quid enim nunc opus est litteras enumerare? Licet etiam dicere: «Tullius» est verbum, per quod aequivoca inter se sunt omnia cum hoc ipso quae supra dicta sunt et si quid aliud inveniri potest. Cum igitur hoc unum quod dixi «Tullius» secundum artium vocabula tam varie mihi definire licuerit, quid dubitamus esse ambiguorum genus ex aequivocis venientium, quod merito dici possit ex arte contingere? Diximus enim aequivoca esse, quae non ut uno nomine ita etiam una definitione possunt teneri. Vide nunc alterum genus, quod ex loquendi usu venire memoravimus. «Usum» nunc appello illud ipsum propter quod verba cognoscimus. Quis enim verba propter verba conquirat et colligat? Itaque iam constitue aliquem sic audire, ut ei notum sit nihil de partibus orationis aut de metris quaeri aut de verborum aliqua disciplina. Tamen adhuc potest, cum dicitur «Tullius», aequivocorum ambiguitate inpediri. Hoc enim nomine et ipse qui fuit summus orator et eius pieta imago vel statua et codex quo eius litterae continentur et si quid est in sepulchro eius cadaveris significari potest. Diversis enim notionibus dicimus: «Tullius ab interitu patriam liberavit» et «Tullius inauratus in Capitolio stat» et «Tullius totus tibi legendus est» et «Tullius hoc loco sepultus est». Unum enim nomen, sed diversis haec omnia definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus aequivocorum est, in quo iam nulla de disciplina verborum oritur ambiguitas sed de ipsis rebus quae significantur. At si utrumque confundat audientem velle gentem, sive quod ex arte sive quod ex loquendi usu dicitur, nonne tertium genus recte adnumerabitur? Cuius exemplum in sententia quidem apertius apparet, ut si quis dicat: «multidactylico metro scripserunt ut est Tullius». Nam hic incertum, utrum «Tullius» pro exemplo dactyli pedis an dactylici poetae positum sit, quorum illud ex arte hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam verbis contingit, tamquam si hoc verbum grammaticus audientibus discipulis enuntiet, ut supra ostendimus. Cum igitur haec tria genera manifestis inter se rationibus differant, rursam primum genus in duo dividitur. Quidquid enim ex arte verborum facit ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest. Cum enim definiero, quid significet «nomen», possum hoc ipsum exempli gratia supponere. Etenim hoc quod dico «nomen» utique nomen est; hac enim lege per casus flectitur cum dicimus «nomen nominis nomini» et cetera. Item cum definiero quid significet «dactylus», hoc ipsum potest esse pro exemplo. Etenim cum dicimus «dactylus», unam longam syllabam et duas deinde breves enuntiamus. At vero cum definitur «adverbium» quid significet, non potest hoc ipsum in exemplum dicere. Etenim cum «adverbium» dicimus, haec ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam notionem «adverbium» utique adverbium est et nomen est nomen, secundum aliam vero «adverbium» non est adverbium quia nomen est. item «pes creticus» quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum exemplo esse. Haec enim enuntiatio quod dicimus «creticus» prima longa syllaba dein duabus brevibus constat, quod autem significat longa syllaba etbrevis et longa est. Ita et hic secundum aliam notionem «creticus» nihil est aliud quam creticus et dactylus non est, secundum aliam vero «creticus» non est creticus quia dactylus est. Secundum item genus, quod iam praeter disciplinas verborum ad loquendi usum dictum est pertinere, duas habet formas. Nam aequivoca inde sunt aut ex eadem origine aut ex diversa. Ex eadem origine appello, quae quamvis uno nomine ac non sub una definitione teneantur, uno tamen quasi fonte demanant; ut est illud quod «Tullius» et homo et statua et codex et cadaver intellegi potest. non possunt quidem ista una definitione concludi, sed tamen unum habent fontem, ipsum scilicet verum hominem, cuius et illa statua et illi libri et illud cadaver est. Ut cum dicimus «nepos», longe ex diversa origine filium filii et luxuriosum significat. Haec ergo distincta teneamus, et vide illud genus, quod ex eadem origine appello, in quae iterum dividatur. Nam dividitur in duo, quorum unum translatione alterum declinatione contingit. Translationem vococum vel similitudine unum nomen fit multis rebus ut «Tullius» et ille in quo magna eloquentia fuit et statua eius dicitur --vel ex toto cum pars cognominatur ut cum cadaver eius «Tullius» dici potest --vel ex parte totum ut cum «tecta» dicimus totas domos --aut a genere species: «verba» enim principaliter omnia dicuntur quibus loquimur, sed tamen «verba» proprie nominata sunt quae per modos et per tempora declinamus --aut a specie genus: nam cum «scholastici» non solum proprie sed et primitus dicantur hi, qui adhuc in scholis sunt, in omnes tamen qui in litteris vivunt nomen hoc usurpatum est --aut ab efficiente effectum ut «Cicero» est liber Ciceronis -- aut ab effecto efficiens ut «terror» qui terrorem facit --aut a continente quod continetur. Ut «domus» etiam qui in domo sunt dicuntur --aut conversa vice ut «castanea» etiam arbor dicitur --vel si quid aliud inveniri potest, quod es eadem origine quasi transferendo cognominetur. Vides ut arbitror, quam faciat in verbis ambiguitatem. Quae autem ad eandem originem pertinentia condicione declinationis ambigua esse diximus, talia sunt. Fac verbi causa quemquam dixisse «pluit», et haec diverse utique definienda sunt. Item «scribere» qui dicit, incertum est utrum infinitivo activi an imperativo passivi pronuntiaverit. «homo» quamvis unum nomen sit et una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominativo aliud ex vocativo quam... «doctus» et «docte» ubi enuntiatio quoque diversa est. «doctius» aliud est cum dicimus «doctius mancipium», aliud cum dicimus «doctius illo iste disputavit». Declinatione igitur ambiguitas orta est. Nam declinationem nunc appello, quidquid sive per voces sive per significationes flectendo verba contingit. «hic doctus» enim et «o docte» etiam per voces flexum est, «hic homo» autem et «o homo» per solas significationes. Sed hoc genus ambiguitatum minutatim concidere ac persequi paene infinitum est. Itaque locum ipsum hactenus notasse suffecerit, ingenio praesertim tuo. Vide nunc ea quae ex diversa origine veniunt. Nam et ipsa dividuntur adhuc in duas primas formas, quarum una est, quae contingit diversitate linguarum: Ut, cum dicimus tu, haec una vox aliud apud Graecos aliud apud nos significat. Quod genus notandum omnino fuit; non enim praescriptum est unicuique, quot linguas nosset aut quot linguis disputaret. Altera forma est, quae in una quidem lingua facit ambiguitatem, diversa tamen eorum origine, quae in uno vocabulo significantur, quale est illud quod de «nepote» supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur. Aut enim sub eodem genere partis orationis fit --tam nomen est enim «nepos» cum «filium filii» quam cum «luxuriosum» significat –aut sub diverso: Nam non solum aliud est cum dicimus «qui», ut dictum est2 «qui scis ergo istuc nisi periculum feceris,» sed etiam illud pronomen, hoc adverbium. Iam ex utroque id est et ex arte et ex usu verborum, quod in aequivocis tertium genus posueramus, tot ambiguitatum formae possunt existere quot in duobus superioribus enumeravimus. Restat illud genus ambiguum, quod in scriptis solis repperitur, cuius tres sunt species. Aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum aut acumine aut utroque: spatio, ut cum scribitur «venit» de tempore incertum est propter occultum primae syllabae spatium; acumine autem, ut cum scribitur «pone» utrum ab eo quod est «pono» an ut dictum est3 «pone sequens namque hanc dederat Proserpina legem» incertum est propter latentem acuminis locum; at vero ex utroque fit, ut est quod superius de «lepore» diximus. Nam non solum producenda sed acuenda etiam est paenultima syllaba huius verbi, si ab eo quod est «lepos», non ab eo quod est «lepus» deflexum est.

 




1 Cic. De orat. I, 10, 44.

2 Ter. Andr. III, 3, 33.

3 Verg. Georg. IV, 487.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License