I. [1]
Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater
ecclesia de uberibus suis et singuli fratres de opibus suis propriis in
carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis quod faciat ad spiritum
quoque educandum. Carnem enim saginari et spiritum esurire non prodest. Immo,
si quod infirmum est curatur, aeque quod infirmius est neglegi non debet
[2] Nec tantus ego sum, ut vos alloquar; verumtamen et
gladiatores perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam
idiotae et supervacui quique adhortantur de longinquo, ut saepe de ipso populo
dictata suggesta profuerint.
[3] Inprimis ergo, benedicti, «nolite contristare
Spiritum sanctum», qui vobiscum introiit carcerem. Si enim non vobiscum nunc
introisset, nec vos illic hodie fuissetis. Et ideo date operam ut illic
vobiscum perseveret et ita vos inde perducat ad Dominum.
[4] Domus quidem diaboli est et carcer, in qua familiam
suam continet. Sed vos ideo in carcerem pervenistis, ut illum etiam in domo sua
conculcetis. Iam enim foris congressi conculcaveratis.
[5] Non ergo dicat: «In meo sunt, temptabo illos vilibus
odiis, defectionibus, aut inter se dissensionibus.» Fugiat conspectum vestrum,
et in ima sua delitescat contractus et torpens, tamquam coluber excantatus aut
effumigatus. Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos committat, sed inveniat
munitos et concordia armatos: quia pax vestra bellum est illi.
[6] Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a
martyribus in carcere exorare consueverunt. Et ideo eam etiam propterea in
vobis habere et fovere et custodire debetis, ut, si forte, et aliis praestare
possitis.
|