II. [1]
Cetera aeque animi impedimenta usque ad limen carceris deduxerint vos, quousque
et parentes vestri. Exinde segregati estis ab ipso mundo, quanto magis a
saeculo rebusque eius? Nec hoc vos consternet, quod segregati estis a mundo. Si
enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere, quam
in carcerem introisse, intellegemus.
[2] Maiores tenebras habet mundus, quae hominum
praecordia excaecant. Graviores catenas induit mundus, quae ipsas animas
hominum constringunt. Peiores immunditias exspirat mundus, libidines hominum.
[3] Plures postremo mundus reos continet, scilicet
universum hominum genus. Iudicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet.
[4] Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium, si
forte, translatos existimetis. Habet tenebras, sed lumen estis ipsi; habet
vincula, sed vos soluti Deo estis. Triste illic exspirat, sed vos odor estis
suavitatis. Iudex exspectatur, sed vos estis de iudicibus ipsis iudicaturi.
[5] Contristetur illic qui fructum saeculi suspirat.
Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam
carceri. Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis.
[6] Et si aliqua amisistis vitae gaudia: «negotiatio est
aliquid amittere, ut maiora lucreris.» Nihil adhuc dico de praemio, ad quod
Deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem saeculi et carceris
comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit.
[7] Immo et quae iusta sunt caro non amittit per curam
ecclesiae et agapen fratrum; et insuper quae semper utilia fidei, spiritus
adipiscitur: non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non
sollemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis
verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate vel furore vel impudicitia
celebrantium caederis; non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt:
vacas a scandalis, a temptationibus, a recordationibus malis, iam et a
persecutione.
[8] Hoc praestat carcer Christiano, quod eremus
prophetis. Ipse Dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut
saeculo cederet. Gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit.
Auferamus carceris nomen, secessum vocemus.
[9] Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia
spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu, et non stadia opaca aut
porticus longas proponens tibi, sed illam viam, quae ad Deum ducit. Quotiens
eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris.
[10] Nihil crus sentit in nervo, cum animus in caelo
est. Totum hominem animus circumfert, et quo velit transfert. Ubi autem erit
cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus
habere thesaurum.
|