III. [1]
Sit nunc, benedicti, carcer etiam Christianis molestus. Vocati sumus ad
militiam Dei vivi iam tunc, cum in sacramenti verba respondimus. Nemo miles ad
bellum cum deliciis venit, nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de
papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et inbonitas et
insuavitas constitit.
[2] Etiam in pace labore et incommodis bellum pati iam ediscunt,
in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem densando.
Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant de umbra ad solem et
sole ad gelum, de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad
tumultum.
[3] Proinde vos, benedicti, quodcumque hoc durum est, ad
exercitationem virtutum animi et corporis deputate. Bonum agonem subituri estis
in quo agonothetes Deus vivus est, xystarches Spiritus Sanctus, corona
aeternitatis, brabium angelicae substantiae, politia in caelis, gloria in
saecula saeculorum.
[4] Itaque epistates vester Christus Iesus, qui vos
Spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad
duriorem tractationem a liberiore condicione seponere, ut vires corroborarentur
in vobis. Nempe enim et athletae segregantur ad strictiorem disciplinam, ut
robori aedificando vacent. Continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu
iucundiore. Coguntur, cruciantur, fatigantur: quanto plus in exercitationibus
laboraverint, tanto plus de victoria sperant.
[5] Et illi, inquit Apostolus, ut coronam corruptibilem
consequantur. Nos aeternam consecuturi carcerem nobis pro palaestra
interpretamur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus
producamur, quia virtus duritia exstruitur, mollitia vero destruitur.
|