IV. [1]
Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma sit, spiritus promptus. Non
ergo nobis blandiamur, quia Dominus consensit carnem infirmam esse. Propterea
enim praedixit spiritum promptum, ut ostenderet, quid cui debeat esse
subiectum, scilicet, ut caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo
etiam ipsa fortitudinem assumat.
[2] Colloquatur spiritus cum carne de communi salute,
nec iam de incommodis carceris, sed de ipso agone et proelio cogitans. Timebit
forsitan caro gladium gravem, et crucem excelsam, et rabiem bestiarum, et
summam ignium poenam, et omne carnificis ingenium in tormentis.
[3] Sed spiritus contraponat sibi et carni: acerba licet
ista, a multis tamen aequo animo excepta, immo et ultro appetita, famae et
gloriae causa; nec a viris tantum, sed etiam a feminis, ut vos quoque,
benedictae, sexui vestro respondeatis.
[4] Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio
confecerint, animo suo ducti. De feminis ad manum est Lucretia, quae vim stupri
passa cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suae
pareret. Mucius dexteram suam in ara cremavit, ut hoc factum eius fama haberet.
[5] Nec minus fecerunt philosophi: Heraclitus, qui se
bubulo stercore oblitum excussit; item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis
desilivit; et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit, cum feminae quoque
contempserint ignes: Dido, ne post virum dilectissimum nubere cogeretur; item
Asdrubalis uxor, quae iam ardente Carthagine, ne maritum suum supplicem
Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit.
[6] Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginensibus,
cum se unum pro multis captivis Carthaginensibus compensari noluisset, maluit
hostibus reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis
transfixus, tot cruces sensit. Bestias femina libens appetiit, et utique
aspides, serpentes tauro vel urso horridiores, quas Cleopatra immisit sibi, ne
in manus inimici perveniret.
[7] «Sed mortis metus non tantus est, quantus est
tormentorum.» Itaque cessit carnifici meretrix Atheniensis? Quae conscia
coniurationis cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit coniuratos
et novissime linguam suam comestam in faciem tyranni exspuit, ut nihil agere in
se sciret tormenta, etsi ultra perseverarent.
[8] Nam quod hodie apud Lacedaemonas sollemnitas maxima
est, διαμαστίγωσις,
id est, flagellatio, non latet. In quo sacro, ante aram nobiles quique
adolescentes flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis, et uti
perseverent adhortantibus. Ornamentum enim et gloria deputatur maiore quidem
titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus.
[9] Igitur si tantum terrenae gloriae licet de corporis
et animae vigore, ut gladium, ignem, crucem, bestias, tormenta contemnat sub
praemio laudis humanae, possum dicere, modicae sunt istae passiones ad
consecutionem gloriae caelestis et divinae mercedis. Si tanti vitreum, quanti
verum margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habet erogare,
quantum alii pro falso?
|