Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad martyres IntraText CT - Text |
|
|
V. [1] Omitto nunc gloriae causam. Eadem omnia saevitiae et cruciatus certamina iam apud homines affectatio quoque et morbus quidam animi conculcavit. Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat? Certe ad feras ipsas affectatione descendunt et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur. Iam et ad ignes quidam se auctoraverunt, ut certum spatium in tunica ardente conficerent. Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt. [2] Haec, benedicti, non sine causa Dominus in saeculum admisit, sed ad nos et nunc exhortandos et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem, quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |