Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De pallio

IntraText CT - Text

  • I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I. [1Principes semper Africae, uiri Carthaginienses, uetustate nobiles, nouitate felices, gaudeo uos tam prosperos temporum, cum ita uacat ac iuuat habitus denotare.   Pacis haec et annonae otia.    Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et uobis habitus aliter olim, tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans crura prodigae nec intra genua inuerecundae nec brachiis parcae nec manibus artae, sed (nec cingulo sinus diuidere expeditum) beatae quadrata iustitia in uiris stabant.   Pallii extrinsecus habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum regestus et ceruicibus circumstrictus in fibulae morsu, humeris acquiescebat.

[2Instar eius hodie Aesculapio iamn uestro sacerdotium est.  Sic et in proximo soror ciuitas uestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium uariauit urna et Romanis deus maluit, soror quidem ciuitas suopte arbitrio mutare properauit, ut adpulsum Scipionem ante iam de habitu salutasset, Romanum praecoca.   Vobis uero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena omina et Lepidi uiolenta ludibria, post trinas Pompei aras et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, sollemnia Sentius Saturninus enarrauit, cum concordia iuuat, toga oblata est. Pro, quantum circummeauit, a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginienses complecteretur!

[3Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis,et pallii iam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid praeterea condicio uel dignitas uel temporalitas uestit, pallium tamen generaliter uestrum immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata uim tormenti de bile pecoris capite <se> uindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et aries iam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere illico Carthaginienses ut nouum extraneum ingenium:

Tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas!

Sic denique nec pallium agnoscitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License