II. [1] Sit nunc aliunde res, ne Poenicum
inter Romanos aut erubescat aut doleat. Certe habitum uertere naturae totius
sollemne munus est. Fungitur et ipse mundus interim iste quem
incumbimus. Viderit Anaximander, si plures
putat, uiderit, si quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes aures Midae
blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat
necesse est proinde mutare. Quippe si mundus, ex diuersis substantiis
officiisque constabit, ad formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus,
si non ut mundus proinde. Diuersa in unum ex demutatione diuersa sunt. Denique
diuersitatis discordiam uices foederant. Ita mutando erit mundus omnis qui et diuersitatibus corporatus et uicibus
temperatus.
[2] Nostra certe metatio, quod
clausis, uel in totum. Homericis
oculis liquet, totum uersiforme est. Dies et nox inuicem uertunt. Sol
stationibus annuis, luna modulationibus menstruis uariat. Siderum distincta
confusio interdum reicit quid, interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdiuo
splendidus, nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum
imbribus; dehinc substillum et denuo sudum. Sic et mari fides infamis, dum et
flabris aeque mutantibus de tranquillo probum, de flustris temperatum et
extemplo de decumanis inquietat. Sic et terram si recenseas temporatim uestiri
amantem, prope sis eandem negare, memor uiridem cum conspicis flauam, mox
uisurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex alio mutant, et
montium scapulae decurrendo, et fontium uenae cauillando et fluminum uiae
obhumando?
[3] Mutauit et totus orbis aliquando, aquis
omnibus obsitus. Adhuc maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus,
cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in forma
mutauit rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum situs
laeditur, cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos, et Sibylla non
mendax, cum <terra> in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans iam
quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus
interceptum reliquias Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos
aequorum coitus angustis retorquens nouum uitii maris imbuit, non exspuentis
maufragia sed deuorantis.
[4] Patitur et continiens de caelo aut de suo.
Aspice ad Palaestinam. Qua Iordanis amnis finium arbiter, uastitas ingens, et
orba regio, et frustra ager. At urbes retro, et populi frequentes, et solum
audiebat. Dehinc, ut deus censor est et impietas ignium meruit imbres, hactenus
Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta cum solo
mortem uiuit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo
magis de montibus suis Campania speret, erepta Pompeios. Sed absit. Vtinam et
Asia secura iam sit de soli ingluuie! Vtinam et Africa semel uoraginiem
pauerit, unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta
habitum. orbis nouauere situsque mouere.
[5] Bellis quoque plurimum licuit. Sed piget
tristia non minus quara et regnorum uices recemsere, quotiens et ista
mutauerint iam inde a Nino, Beli progenie, si tamem Ninus regnare primus, ut
autumant superiorum profanitas. Ferme apud uos ultra stilus non solet: ab
Assyriis, si forte, aeui historiae patescunt. Qui uero diuinas lectitamus, ab
ipsius mundi natalibus compotes sumus.
[6] Sed laeta iam malo, quippe et
laeta mutant. Denique si quid mare diluit, caelum
deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias uersura compensati redit.
Nam et primitus maiorem ambitum terra cassa et uacans hominum, et sicubi aliqua
gens occuparat, sibimet soli erat. Itaque colere omnia (si
demum intelligis alibi stipantem copiam, alibi deserentem), runcare atque
ruspare consuluit, ut inde uelut ex surculis et propaginibus populi de populis,
urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur. Transuolauere redundantium
gentium examina. Scythae exuberant Persas, Phoenices in
Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum semen in Aegyptum
educatur, dehinc cum inde transducitur, Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter Peloponnesum occupando
producunt; sic et Iones, Nelei comites, Asiam nouis urbibus instruunt; sic et
Corinthii cum Archia muniunt Syracusas.
[7] Sed uanum iam antiquitas, quando
curricula nostra coram. Quantum reformauit orbis saeculum istud! Quantum urbium
aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii triplex uirtus! Deo tot
Augustis in unum fauente, quot census transcripti, quot populi repurgati, quot
ordines illustrati, quot barbari exclusi! Reuera orbis cultissimum huius
imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae familiaritatis conuulso, et amoenus super
Alcinoi pometum et Midae rosetum. Laudans igitur orbera mutantem, quid denotas
hominem?
|