IV. [1] Quid
nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen
modis ad Graios estis? Aut, ni ita est, unde gentium,
in prouinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodauit,
studia palaestrae, male senescentia et cassum laborantia et lutea unctio et
puluerea uolutatio, arida saginatio? Vnde apud aliquos Numidas etiam equis
caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri uertex solus
immunis? Vnde apud hirtos et hirsutos tam rapax a culo
resina, tam furax a mento uolsella? Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res
Asiae. Quid tibi Libya, et Europa, cum xysticis munditiis, quas uestire non
nosti? Reuera enim quale est Graecatim depilari magis quam amiciri?
[2] Habitum transferre ita demum culpae prope
est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis
et religionem. Det consuetudo fidem tempori, natura deo. Naturam itaque
concussit Larissaeus heros in uirginiem mutando, ille ferarum medullis educatus
(unde et nominis concilium, quandoquidem, labiis uacuerat ab uberum gustu),
ille apud rupicem et siluicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus.
Feras, si in puero, matris sollicitudinem patiens; certe iam histriculus, certe
iam uirum alicui clanculo functus adhuc sustinet stolam fundere, comam struere,
cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque foratu effeminatus,
quod illi apud Sigeum strongyla seruat.
Plane postea miles est, necessitas enim reddidit sexum. De proelio
sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum uirum attrahit. Ceterum, si
post incentiuum quoque puellam persuerasset, potuit et nubere. Ecce itaque
mutatio. Monstrum equidem geminum, de uiro femina, mox de femina uir, quando
neque ueritas negari debuisset neque fallacia confiteri. Vterque habitus
mutandi malus, alter aduersus naturam, alter contra salutem.
[3] Turpius adhuc libido uirum cultu
transfigurauit quam aliqua materna formido. Tametsi adoratur a uobis qui
erubescendus est, ille scytalosagittipelliger, qui totam epitheti sui sortem
cum muliebri cultu compensauit. Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut
Hercules in Omphale et Omphale in Hercule prostitueretur. Vbi Diomedes
et cruenta praesepia? Vbi Busiris et bustuaria altaria? Vbi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum claua foetere malebat, cum unguentis
offenderetur. Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis
in sagittis pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra
transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris quidem aut
uiraginis alicuius scapulae sub exuuias bestiae tantae introire potuissent,
nisi diu mollitas et euigoratas et exodoratas, quod apud Omphalem balsamo aut
telino spero factum. Credo et iubas pectinem passas, ne
ceruicem eneruem inureret sciria leonina. Hiatus crinibus infarsus, genuini
inter antias adumbrati: tota oris contumelia mugiret, si
posset. Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat:
tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. Qualis ille Hercules in serico
Omphales fuerit, iam Omphale in Herculis scorto designata descripsit.
[4] Sed et qui ante Tirynthium
accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibili mutatu de masculo
fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter Fullonesiam Nouianos coronandus
meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut
uestigia cestuum uiriis occupauit, ita et endromidis solocem aliqua multicia
synthesi extrusit.
[5] Physconem et Sardanapallum
tacendum est, qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum
autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam uestris
obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum sit
impuriorem Physcone et molliorem Sardanapallo Caesarem designare et quidem
Subneronem.
[6] Nec tepidior uis uanae quoque
gloriae mutandis induuiis, etiam uiro saluo. Calor est omnis affectus; uerum cum in affectationem flabellatur, iam de
incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem
magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et uictus est Medica ueste. Triumphalem cataphracten
amolitus in captiua sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum
textu perlucido tegendo nudauit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut
mollius uentilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, ni
illum etiam uestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi
aliquid eiusmodi affectant.
[7] Audio enim et in purpura
philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et
in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatum decet. Atquiri alius et sericatus et crepidam aeratus
incessit. Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo
incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis
pedibus, ut tori Platonici sciunt, <inculcasset>, sed omnino totum
Empedoclem in adyta Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem delirarat,
sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret.
[8] Tales igitur habitus, qui de natura et
modestia transferunt, et acie figere et digito destiniare et nutu tradere
merito sit. Prorsus, si quis Menandrico fluxu delicatam uestem humi
protrahat, audiat penes se quod et comicus: Qualem demens iste
chlamydem disperdit? Enimuero iamdudum censoriae intentionis
episcynio disperso, quantum denotatui passiuitas offert? Libertinos
in equestribus, subuerbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in
urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: uespillo, leno,
lanista tecum uestiuntur.
[9] Conuerte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina Seuerus grauiter senatui impressit,
matronas sine stola in publico. Denique, Lentuli auguris consultis, quae
ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam quidem indices
custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo
quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo
planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas
quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque domestice ac
secrete habebantur, eierauere. Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua
accendit. Aspice lupas, popularium libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices,
et si praestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis
occisae in publico castitatis, aspice tamen uel sublimis, iam matronas uidebis.
[10] Et cum latrinarum antistes
sericum uentilat et immundiorem loco ceruicem monilibus consolatur et armillas,
quas ex uirorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium
pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit
calceum, cur istos non spectas uel illos item habitus, qui nouitatis uestitu
religionem mentiuntur? Cum ob cultum omnia candidatum et ob
notam uittae et priuilegium galeri Cereri initiantur; cum ob diuersam
affectionem tenebricae uestis et tetrici super caput uelleris in Bellonae
montes fugantur; cum latioris purpurae ambitio et Galatici ruboris superiectio
Saturnum commendat. Cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae
Graecatim Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas
oculis, et<si> iam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum? Enimuero cum hanc primum sapientiam uestit, quae uanissimis
superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes exuuias et peplos
augusta uestis superque omnes apices et titulos sacerdos suggestus.
Deduc oculos, suadeo, reuerere habitum, unius interim. erroris
tui renuntiatorem.
|