1.
Inquirenti mihi in me quaedam vitia apparebant, Seneca,
in aperto posita, quae manu prehenderem, quaedam obscuriora et in recessu,
quaedam non continua, sed ex intervallis redeuntia, quae vel molestissima
dixerim, ut hostes vagos et ex occasionibus assilientes, per quos neutrum
licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tamquam in pace securum.
2.
Illum tamen habitum in me maxime deprehendo (quare enim non
verum ut medico fatear?), nec bona fide liberatum me iis quae timebam et
oderam, nec rursus obnoxium. In statu ut
non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum nec aegroto nec valeo.
3.
Non est quod dicas omnium virtutum tenera esse principia,
tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem
laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum
suffragium venit, mora convalescere: et quae veras vires parant et quae ad
placendum fuco quodam subornantur exspectant annos donec paulatim colorem
diuturnitas ducat. Sed ego vereor ne consuetudo, quae rebus affert constantiam,
hoc vitium mihi altius figat: tam malorum quam bonorum longa conversatio amorem
induit.
4.
Haec animi inter utrumque dubii, nec ad recta fortiter nec
ad prava vergentis, infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per
partes ostendere. Dicam quae accidant mihi; tu morbo nomen invenies.
5.
Tenet me summus amor parsimoniae, fateor: placet non in
ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac
mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec
servata nec sumenda sollicite;
6. placet
cibus quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec
multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti
pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non
rediturus qua intraverit;
7.
placet minister incultus et rudis vernula, argentum grave
rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non varietate macularum conspicua
nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum
posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur nec accendat
invidia.
8.
Cum bene ista placuerunt, praestringit animum apparatus
alicuius paedagogii, diligentius quam in tralatu vestita et auro culta mancipia
et agmen servorum nitentium, iam domus etiam qua calcatur pretiosa et, divitiis
per omnes angulos dissipatis, tecta ipsa fulgentia, et assectator comesque
patrimoniorum pereuntium populus. Quid perlucentes ad imum aquas et
circumfluentes ipsa convivia, quid epulas loquar scaena sua dignas?
9.
Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo
splendore luxuria et undique circumsonuit: paulum titubat acies, facilius
adversus illam animum quam oculos attollo; recedo itaque non peior, sed
tristior, nec inter illa frivola mea tam altus incedo, tacitusque morsus subit
et dubitatio numquid illa meliora sint. Nihil horum me mutat, nihil tamen non
concutit.
10.
Placet imperia praeceptorum sequi et in mediam ire rem
publicam; placet honores fascesque non scilicet purpura aut virgis abductum
capessere, sed ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde
mortalibus paratior utiliorque sim: promptus, imperitus, sequor Zenona,
Cleanthen, Chrysippum, quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et nemo non
misit.
11.
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi
aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex
facili flens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad
otium convertor, et, quemadmodum pecoribus, fatigatis quoque, velocior domum gradus
est.
12.
Placet intra parietes rursus vitam coercere: nemo ullum
auferat diem, nihil dignum tanto impendio redditurus; sibi ipse animus haereat,
se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem spectet; ametur expers
publicae privataeque curae tranquillitas.
13.
Sed, ubi lectio fortior erexit animum et aculeos
subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem,
alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, aliculus
coercere in foro superbiain male secundis rebus elati.
14.
In studiis puto mehercules melius esse res ipsas intueri et
harum causa loqui, ceterum verba rebus permittere, ut qua duxerint, hac
inelaborata sequatur oratio. Quid opus est saeculis duratura componere? Vis tu non id
agere, ne te posteri taceant! Morti natus es: minus molestiarum habet funus tacitum. Itaque occupandi temporis causa in usum tuum, non in
praeconium, aliquid simplici stilo scribe: minore labore opus est studentibus
in diem.
15.
Rursus, ubi se animus cogitationum magnitudine levavit,
ambitiosus in verba est altiasque ut spirare, ita eloqui gestit, et ad
dignitatem rerum exit oratio. Oblitus tum legis pressiorisque iudicii, sublimius feror
et ore iam non meo.
16.
Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus haec me
sequitur bonae mentis infirmitas, cui ne paulatim defluam vereor, aut, quod est
sollicitius, ne semper casuro similis pendeam et plus fortasse sit quam quod
ipse pervideo. Familiariter enim
domestica aspicimus, et semper iudicio favor officit.
17.
Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi
putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent, quaedam opertis
oculis transiluissent. Non est enim quod magis aliena iudices adulatione nos perire quam nostra.
Quis sibi verum dicere ausus est? quis non, inter laudantium blandientiumque
positus greges, plurimum tamen sibi ipse assentatus est?
18.
Rogo itaque, si quod habes remedium quo hanc fluctuationem
meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam. Non esse periculosos
hos motus animi nec quicquam tumultuosi afferentes scio; ut vera tibi
similitudine id de quo queror cxprimam, non tempestate vexor, sed nausea:
detrahe ergo quicquld hoc est mali, et succurre in conspectu terrarum
laboranti.
|