1.
Quaero mehercules iamdudum, Serene, ipse tacitus, cui
talem affectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam
eorum qui, ex longa et gravi valetudine expliciti, motiunculis levibusque
interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus
tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem
corporis sul calumniantur. Horum, Serene, non parum sanum est corpus, sed
sanitati parum assuevit, sicut est quidam tremor etiam tranquilli maris
motusque, cum ex tempestate requievit.
2.
Opus est itaque non illis durioribus, quae iam
transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes
gravis, sed illo quod ultimum venit, ut fidem tibi habeas et recta ire te via
credas, nihil avocatus transversis multorum vestigiis passim discurrentium,
quorundam circa ipsam errantium viam.
3.
Quod desideras autem magnum et summum est deoque vicinum,
non concuti.
Hanc stabilem animi sedem Graeci euthymian vocant, de qua Democriti volumen
egregium est, ego tranquillitatem voco: nec enim imitari et transferre verba ad
illorum formam necesse est; res ipsa de qua agitur aliquo signanda nomine est,
quod appellationis graecae vim debet habere, non faciem. Ergo quaerimus quomodo
animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus
aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat, nec
attollens se umquam nec deprimens. Id tranquillitas erit. Quomodo ad hanc perveniri possit in universum quaeramus; sumes tu ex
publico remedio quantum voles. Totum interim vitium in medium protrahendum est,
ex quo agnoscet quisque partem suam. Simul tu intelleges quanto minus negotii
habeas cum fastidio tui quam ii quos, ad professionem speciosam alligatos et
sub ingenti titulo laborantes, in sua simulatione pudor magis quam voluntas
tenet.
6.
Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac
taedio assiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod
reliquerunt, et illi qui marcent et oscitantur. Adice eos qui non aliter quam
quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt, donec
quietem lassitudine inveniant: statum vitae suae reformando subinde, in eo
novissime manent, in quo illos non mutandi odium, sed senectus ad novandum
pigra deprehendit. Adice et illos, qui non constantiae vitio parum lenes sunt,
sed inertiae, et vivunt non quomodo volunt, sed quomodo coeperunt.
7.
Innumerabiles deinceps proprietates sunt, sed unus effectus
vitii, sibi displicere. Hoc oritur ab intemperie animi et cupiditatibus timidis
aut parum prosperis, ubi aut non audent quantum concupiscunt aut non
consequuntur, et in spem toti prominent. Semper instabiles mobilesque sunt,
quod necesse est accidere pendentibus. Ad vota sua omni via tendunt et
inhonesta se ac difficilia docent coguntque, et, ubi sine praemio labor est,
torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava, sed frustra voluisse.
8.
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor,
subrepitque illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare
cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis
et inter destituta vota torpentis animi situs.
9.
Quae omnia graviora sunt ubi odjo infelicitatis operosae ad
otium perfugerunt ac secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia
erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum
habens. Ideo,
detractis oblectationibus quas ipsae occupationes discurrentibus praebent,
domum, solitudinem, parietes non fert; invitus aspicit se sibi relictum.
10.
Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam
residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia, utique
ubi causas fateri pudet et tormenta introrsus egit verecundia, in angusto
inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant; inde maeror marcorque et
mille fluctus mentis incertae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae
tristem; inde ille affectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos
habere quod agant, et alienis incrementis inimicissima invidia (alit enim
livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere
provehere);
11.
ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum
desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se
retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque. Natura enim
humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se
abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae
occupationibus libenter deteruntur: ut ulcera quaedam nocituras manus appetunt
et tactu gaudent et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non
aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt,
voluptati esse laborem vexationemque.
12.
Sunt enim quaedam quae corpus quoque nostrum cum quodam
dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus et alio atque
alio positu ventilari: qualis ille homericus Achilles est, modo pronus, modo
supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil
diu pati et mutationibus ut remediis uti.
13.
Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et litora
pererrantur et modo mari se, modo terra experitur semper praesentibus infesta
levitas: "Nunc Campaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt:
"Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur." Aliquid
tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorun
horrentium squalore releventur: "Tarentum petatur laudatusque portus et
hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae.... Iam flectamus cursum ad
Urbem: nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano
sanguine frui."
14.
Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis
mutantur. Ut ait Lucretius: Hoc se quisque modo semper
fugit.
Sed quid prodest, si non effugit? Sequitur se ipse et
urget gravissimus comes.
15.
Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus,
sed nostrum: infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec
voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem: quod
proposita saepe mutando in eadem revolvebantur et non reliquerant novitati
locum, fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus, et subiit illud
tabidarum deliciarum: "Quousque eadem?"
|