1.
Adversus hoc taedium quo auxillo putem utendum quaeris. Optimum erat, ut ait
Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis civilibus se
detinere. Nam, ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt
athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni
dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita nobis, animum ad rerum civilium
certamen parantibus, in opere esse nostro longe pulcherrimum est: nam, cum
utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur
et proficit qui in mediis se officiis posuit, communia privataque pro facultate
administrans.
2.
"Sed, quia in hac, inquit, tam insana hominum
ambitione, tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus, parum tuta
simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a
foro quidem et publico recedendum est. Sed habet ubi se etiam in
privato laxe explicet magnus animus, nec, ut leonum animaliumque impetus caveis
coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.
3.
Ita tamen delituerit, ut, ubicumque otium suum absconderit,
prodesse velit singulis universisque ingenio, voce, consilio. Nec enim is solus
rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace
belloque censet; sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum
praeceptorum inopia virtutem insinuat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu
ruentes prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato
publicum negotium agit.
4.
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut
urbanus praetor adeuntibus assessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit
iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus,
quid deorum intellectus, quam gratuitum bonum sit bona conscientia?
5.
Ergo, si tempus in studia conferas quod subduxeris
offlciis, non deserueris nec munus detractaveris: neque enim ille solus militat
qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur
et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et
armamentario praeest quae ministeria, quamvis incruenta sint, in numerum
stipendiorum veniunt.
6.
Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium
effugeris, nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec
aliis supervacuus; multos in amicitiam attrahes affluetque ad te optimus
quisque. Numquam enim, quamvis obscura, virtus latet, sed mittit sui signa:
quisquis dignus fuerit vestigiis illam colliget.
7.
Nam, si omnem conversationem tollimus et generi humano
renuntiamus vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni
studio carentem inopia rerum agendarum: incipiemus aedificia alia ponere, alia
subvertere, et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere, et
male dispensare tempus quod nobis natura consumendum dedit.
8.
Alii parce illo utimur, alii prodige; alii sic impendimus
ut possimus rationem reddere, alii ut nullas habeamus reliquias, qua re nihil
turpius est. Saepe grandis natu senex nullum aliud habet argumentuum quo se probet diu
vixisse, praeter aetatem."
|