1.
Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Atheniensium
fuit, cum illam triginta tyranni divellerent? Mille trecentos cives, optimum
quemque, occiderant, nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa saevitia.
In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus
populusque senatui similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et
infelix curia tyrannis augusta. Poteratne
illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni erant quot satellites essent? Ne
spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri, nec ulli
remedio locus apparebat contra tantam vim malorum: unde enim miserae civitati
tot Harmodios?
2.
Socrates tamen in medio erat, et lugentes patres
consolabatur, et desperantes de re publica exhortabatur, et divitibus opes suas
metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam, et imitari
volentibus magnum circumferebat exemplar, cum inter triginta dominos liber
incederet
3.
Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto
insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit: ut scias et
in afflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum, et in
florenti ae beata petulantium, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.
4.
Utcumque ergo se res publica dabit, utcumque fortuna
permittet, ita aut explicabimus nos aut contrahemus, utique movebimus nec
alligati metu torpebimus. Immo ille vir fuerit, qui, periculis undique
imminentibus, armis circa et catenis frementibus, non alliserit virtutem nec
absconderit: non est enim servare se obruere.
5.
Ut opinor, Curius Dentatus aiebat malle esse se mortuum
quam vivere: ultimum malorum est e vivorum numero exire antequam moriaris. Sed
faciendum erit, si in rei publicae tempus minus tractabile incideris, ut plus
otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde
portum petas, nec exspectes donec res te dimittant, sed ab illis te ipse
diiungas.
|