1.
Nihil tamen aeque oblectaucrit animum quam amicitia
fidelis et dulcis. Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora in quae tuto
secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum
sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam
dissipet, conspectus ipse delectet! Quos scilicet vacuos, quantum fieri poterit, a
cupiditatibus eligemus: serpunt enim vitia et in proximum quemque transiliunt
et contactu nocent.
2.
Itaque, ut in pestilentia curandum est ne correptis iam
corporibus et morbo flagrantibus assideamus, quia pericula trahemus afflatuque
ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam ut quam
minime inquinatos assumamus: initium morbi est aegris sana miscere. Nec hoc
praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris aut attrahas: ubi enim
istum invenies, quem tot saeculis quaerimus? Pro optimo est minime malus.
3.
Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter
Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres, aut
si tibi potestas Catonianae fieret actatis, quae plerosque dignos tulit qui
Catonis saeculo nascerentur (sicut multos peiores quam umquam alias
maximorumque molitores scelerum; utraque enim turba opus erat, ut Cato posset
intellegi: habere debuit et bonos, quibus se approbaret, et malos, in quibus
vim suam experiretur). Nunc vero, in
tanta bonorum egestate, minus fastidiosa fiat electio.
4.
Praecipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes,
quibus nulla non causa in querellas placet. Constet illi licet fides et
benevolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia
gemens.
|