1.
Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum
materiam. Nam, si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes,
metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, cum iis quae nobis mala
pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.
2.
Itaque cogitandum est quanto levior dolor sit non habere
quam perdere, et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem
damnorum esse materiam. Erras enim si putas animosius detrimenta divites ferre:
maximis minimisque corporibus par est dolor vulneris.
3.
Bion eleganter ait non minus molestum esse calvis quam
comatis pilos velli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis
esse tormentum: utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli
potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam
amittere, ideoque laetiores videbis quos numquam fortuna respexit quam quos
deseruit.
4. Vidit
hoc Diogenes, vir ingentis animi, et effecit ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem voca, quod
voles ignominiosum securitati nomen impone: putabo hunc non esse felicem, si
quem mihi alium inveneris cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est
inter avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse cui noceri non
possit.
5.
Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem
dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant quod nec praedia
nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet, quisquis
divitiis astupes? Respice agedum mundum: nudos videbis deos, omnia dantes,
nihil habentes. Hunc tu pauperem putas an diis immortalibus similem, qui se
fortuitis omnibus exuit?
6.
Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit
locupletiorem esse Pompeio? Numerus illi cotidie servorum velut imperatori
exercitus referebatur, cui iamdudum divitiae esse debuerant duo vicarii et
cella laxior.
7.
At Diogeni servus unicus fugit nec eum reducere, cum
monstraretur, tanti putavit: "Turpe est, inquit, Manen sine Diogene posse
vivere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse: "Age
tuum negotium, Fortuna, nihil apud Diogenen iam tui est: fugit mihi servus,
immo liber abii."
8.
Familia petit vestiarium victumque; tot ventres
avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae
manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum. Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet nisi cui
facillime negat, sibi!
9.
Sed, quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe
sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt
corpora in bello quae in arma sua contrahi possunt quam quae superfunduntur et
undique magnitudo sua vulneribus obicit; optimus pecuniae modus est, qui nec in
paupertatem cadit lice procul a paupertate discedit.
|