1.
Placebit autem haec nobis mensura si prius parsimonia
placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt nec ullae non satis patent,
praesertim cum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se,
advocata frugalitate, convertere.
2. Assuescamus
a nobis removere pompam et usus rerum, non ornamenta metiri. Cibus famem domet,
potio sitim, libido qua necesse est fluat. Discamus membris nostris inniti,
cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum mores suadent. Discamus
continentiam augere, luxuriam coercere, gloriam temperare, iracundiam lenire,
paupertatem aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si multos
pudebit rei eius, desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes
effrenatas et animum in futura imminentem velut sub vinculis habere, id agere,
ut divitias a nobis potius quam a fortuna petamus.
3.
Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli,
ut non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus. Cogendae in artum res sunt, ut tela in vanum cadant,
ideoque exsilia interim calamitatesque in remedium cessere et levioribus
incommodis graviora sanata sunt. Ubi parum audit praecepta animus nec curari mollius
potest, quidni consulatur, si et paupertas et ignominia et rerum eversio
adhibetur? Malo malum opponitur.
Assuescamus ergo cenare posse sine populo et servis paucioribus servire et
vestes parare in quod inventae sunt et habitare contractius. Non in cursu
tantum circique certamine, sed in his spatiis vitae interius flectendum est.
4.
Studiorum quoque, quae liberalissima impensa est, tamdiu
rationem habet quamdiu modum. Quo innumerabiles libros et bibliothecas, quarum
dominus vix tota vita indices perlegit? Onerat discentem turba, non instruit,
multoque satius est paucis te auctoribus tradere quam errare per multos.
5.
Quadraginta milia librorum Alexandriae arservnt.
Pulcherrimum regiae opulentiae monumentum alius laudaverit, sicut et Livius,
qui elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia
illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo ne studiosa quidem, quoniam non in
studium, sed in spectaculum comparaverant, sicut plerisque ignaris etiam
puerilium litterarum libri non studiorum instrumenta, sed cenationum ornamenta
sunt. Paretur itaque librorum quantum satis sit, nihil in apparatum.
6.
(Honestius, inquis, huc se impensae quam in Corinthia
pictasque tabulas effuderint.) Vitiosum est ubique quod nimium est. Quid habes cur
ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut
ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui
voluminum suorum frontes maxime placent titulique?
7.
Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum
historiarumque est, tecto tenus exstructa loculamenta: iam enim, inter balnearia
et thermas, bibliotheca quoque ut necessarium domus ornamentum expolitur. Ignoscerem plane, si studiorum nimia cupidine
erraretur; nunc ista conquisita, cum imaginibus suis discripta, sacrorum opera
ingeniorum in speciem et cultum parietum comparantur.
|