1.
Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo
pertinet, non ad sapientem. Huic non timide nec pedetentim ambulandum est:
tanta enim fiducia sui est, ut obviam fortunae ire non dubitet nec umquam loco
illi cessurus sit. Nec habet ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque
et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem
vitam facit seque ipsum inter precaria numerat, vivitque ut commodatus sibi et
reposcentibus sine tristitia redditurus.
2.
Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse; sed
omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque
solet tueri fidei commissa.
3.
Quandoque autem reddere iubebitur, non queretur cum
fortuna, sed dicet: "Gratias ago pro eo quod possedi habuique. Magna quidem res tuas mercede colui, sed, quia ita
imperas, do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tui volueris etiamnunc,
servabo; si aliud placet, ego vero factum signatumque argentum, domum
familiamque meam reddo, restituo." Appellaverit natura, quae prior nobis
credidit, et huic dicemus: "Recipe animum meliorem quam dedisti; non
tergiversor nec refugio. Paratum habes a volente quod non sentienti dedisti:
aufer."
4.
Reverti unde veneris quid grave est? Male vivet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei
pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni
modo vitam impetrare cupiunt; favemus, si contemptum eius prae se ferunt. Idem
evenire nobis scias: saepe enim causa moriendi est timide mori.
5.
Fortuna illa, quae ludos sibi facit: "Quo, inquit, te
reservem, malum et trepidum animal? Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis
praebere iugulum. At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non
subducta cervice nec manibus oppositis, sed animose recipis."
6.
Qui mortem timebit, nihil umquam pro homine vivo faciet; at
qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et
simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis quae eveniunt
subitum sit. Quicquid enim fieri potest quasi futurum sit prospiciendo malorum
omnium impetus molliet, qui ad praeparatos exspectantesque nihil afferunt novi,
securis et beata tantum spectantibus graves veniunt.
7.
Morbus est, captivitas, ruina, ignis: nihil horum
repentinum est. Sciebam in quam tumultuosum me contubernium natura clusisset.
Totiens in vicinia mea conclamatum est; totiens praeter limen immaturas
exsequias fax cereusque praecessit; saepe a latere ruentis aedificii fragor
sonuit; multos ex iis quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit
et iunctas sodalium manus copuatas interscidit: mirer ad me aliquando pericula
accessisse, quae circa me semper erraverint?
8.
Magna pars hominum est quae navigatura de tempestate non
cogitat. Numquam me in re bona mali pudebit auctoris: Publilius, tragicis
comicisque vehementior ingeniis quotiens mimicas ineptias et verba ad summam
caveam spectantia reliquit, Inter multa alia cothurno, non tantum sipario
fortiora et hoc ait:
Cuivis potest accidere quod cuiquam potest.
Hoc si quis in
medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic
aspexerit tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam
petatur. Sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur.
9.
"Non putavi hoc futurum" et: "Umquam tu hoc
eventurum credidisses?" Quare autem non? Quae sunt divitiae quas non
egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur? quae dignitas, cuius non praetextam
et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille
maculae et extrema contemptio? quod regnum est, cui non parata sit ruina et
proculcatio et dominus et carnifex? nec magnis ista intervallis divisa, sed
horae momentum interest inter solium et aliena genua.
10.
Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in
ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples es: numquid divitior Pompeio?
Cui cum Gaius, vetus cognatus, hopes novus, aperuisset Caesaris domum ut suam
cluderet, defuit panis, aqua. Cum tot
flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia, mendicavit stillicidia;
fame ac siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti
locat.
11.
Honoribus summis functus es: numquid aut tam magnis aut tam
insperatis aut tam universis quam Seianus? Quo die illum senatus deduxerat,
populus in frusta divisit. In quem quicquid congeri poterat dii hominesque
contulerant, ex eo nihil superfuit quod carnifex traheret.
12.
Rex es: non ad Croesum te mittam, qui rogum suum et
escendit iussus et exstingui vidit, factus non regno tantum, etiam morti suae
superstes; non ad Iugurtham, quem populus romanus intra annum quam timuerat
spectavit: Ptolemaeum Africae regem, Armeniae Mithridaten inter Gaianas
custodias vidimus; alter in exsilium missus est, alter ut meliore fide
mitteretur optabat. In tanta rerum sursum ac deorsum euntium versatione, si non
quicquid fieri potest pro futuro habes, das in te vires rebus adversis, quas
infregit quisquis prior vidit.
|