1.
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis
rebus indulgeamus, transeamusque in ea in quae nos casus deduxerit, nec
mutationem aut consilii aut status pertimescamus, dummodo nos levitas,
inimicissimum quieti vitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia
et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior,
nusquam se continens. Utrumque infestum est tranquillitati, et nihil mutare
posse et nihil pati.
2.
Utique animus ab omnibus externis in se revocandus est:
sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis, et
se sibi applicet; damna non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur.
3.
Nuntiato naufragio, Zenon noster, cum omnia sua audiret
submersa: "Iubet, inquit, me fortuna expeditius philosophari."
Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem, et quidem insepultam:
"Habes, inquit, cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est;
nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse supra
terram an infra putrescam."
4.
Canus Iulius, vir in primis magnus, cuius admirationi ne
hoc quidem obstat quod nostro saeculo natus est, cum Gaio diu altercatus,
postquam abeunti Phalaris ille dixit: "Ne forte inepta spe tibi
blandiaris, duci te iussi. Gratias, inquit, ago, optime princeps."
5.
Quid senserit dubito; multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus
esse voluit et ostendere quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat? An
exprobravit illi cotidianam dementiam? Agebant enim gratias et quorum liberi
occisi et quorum bona ablata erant. An tamquam libertatem libenter accepit?
Quicquid est, magno animo respondit.
6.
Dicet aliquis: potuit post hoc iubere illum Gaius vivere. Non timuit hoc
Canus: nota erat Gaii in talibus imperiis fides. Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla
sollicitudine exegisse? Verisimile non est quae vir ille dixerit, quae fecerit,
quam in tranquillo fuerit.
7.
Ludebat latrunculis. Cum centurio, agmen periturorum
trahens, illum quoque excitari iuberet, vocatus numeravit calculos et sodali
suo: "Vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse." Tum,
annuens centurioni: "Testis, inquit, eris uno me antecedere." Lusisse
tu Canum illa tabula putas? Illusit.
8.
Tristes erant amici, talem amissuri virum: "Quid
maesti, inquit, estis? Vos quaeritis an immortales animae sint; ego iam
sciam." Nec desiit veritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua
quaestionem habere.
9.
Prosequebatur illum philosophus suus, nec iam procul erat
tumulus in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum. Is: "Quid, inquit,
Cane, nunc cogitas? aut quae tibi mens est? - Observare, inquit Canus, proposui
illo velocissimo momento an sensurus sit animus exire se." Promisitque, si
quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum quis esset animarum
status.
10.
Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus
aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui, in ultimo
illo gradu positus, exeuntem animam percontatur, nec usque ad mortem tantum,
sed aliquid etiam ex ipsa morte discit: nemo diutius philosophatus est. Non
raptim relinquetur magnus vir et cum cura dicendus: dabimus te in omnem
memoriam, clarissimum caput, Gaianae cladis magna portio!
|