1.
Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse:
occupat enim nonnumquam odium generis humani, et occurrit tot scelerum felicium
turba. Cum cogitaveris quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et
vix umquam, nisi cum expedit, fides, et libidinis lucra damnaque pariter
invisa, et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis ut per
turpitudinem splendeat, agitur animus in noctem et, velut eversis virtutibus,
quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur.
2.
In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non
invisa nobis, sed ridicula videantur, et Democritum potius imitemur quam
Heraclitum: hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat;
huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda: humanius
est deridere vitam quam deplorare.
3.
Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet
illud quam qui luget: ille et spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte
deflet quae corrigi posse desperat; et universa contemplanti maioris animi est
qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando levissimum affectum animi movet
et nihil magnum, nihil severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.
4.
Singula propter quae laeti ac tristes sumus sibi quisque
proponat, et sciet verum esse quod Bion dixit, omnia hominum negotia simillima
initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum.
5.
Sed satius est publicos mores et humana vitia placide
accipere, nec in risum nec in lacrimas excidentem; nam alienis malis torqueri
aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana.
6.
Sicut est illa inutilis humanitas, flere, quia aliquis
filium efferat, et frontem suam fingere, in suis quoque malis ita gerere se
oportet, ut dolori tantum des quantum natura poscit, non quantum consuetudo.
Plerique cum lacrimas fundunt ut ostendant, et totiens siccos oculos habent
quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non fiere cum omnes faciant: adeo
penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem
etiam res simplicissima, dolor, veniat.
|