1.
Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te
anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta,
ostentationi parata: torquet enim assidua observatio sui et deprehendi aliter
ac solet metuit. Nec umquam cura solvimur, ubi totiens nos aestimari putamus quotiens
aspici. Nam et multa incidunt quae
invitos denudant, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda
vita aut secura est semper sub persona viventium.
2. At
illa quantum habet voluptatis sincera et per se inornata simplicitas, nihil
obtendens moribus suis! Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si omnia
omnibus patent: sunt enim qui fastidiant quicquid propius adierunt. Sed nec virtuti
periculum est ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni
quam perpetua simulatione torqueri. Modum tamen rei adhibeamus: multum interest, simpliciter
vivas an neglegenter.
3. Multum
et in se recedendum est: conversatio enim dissimilium bene composita disturbat
et renovat affectus et quicquid imbecillum in animo nec percuratum est
exulcerat. Miscenda tamen ista et
alternanda sunt, solitudo et frequentia. Illa nobis faciet hominum desiderium,
haec nostri, et erit altera alterius remedium: odium turbae sanabit solitudo,
taedium solitudinis turba.
4.
Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed
ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vivo
laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare
corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nunc mos est etiam
incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri
solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi
detrimentum etiam si ab hostibus suis spectarentur.
5.
Danda est animis remissio: meliores acrioresque requieti
surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum (cito enim illos exhauriet
numquam intermissa fecunditas), ita animorum impetus assiduus labor franget;
vires recipient paulum resoluti et remissi. Nascitur ex assiduitate laborum
animorum hebetatio quaedam et languor.
6.
Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem
quandam voluptatem haberet lusus iocusque. Quorum frequens usus omne animis
pondus omnemque vim eripiet: nam et somnus refectioni necessarius est, hune
tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas
aliquid an solvas.
7.
Legum conditores festos instituerunt dies ut ad hilaritatem
homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes
temperamentum, et magni iudicii viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias
dabant, quiddam nullum non diem inter otium et curas dividebant. Qualem
Pollionem Asinium oratorem magnum meminimus, quem nulla res ultra decumam
detinuit: ne epistulas quidem post eam horam legebat, ne quid novae curae
nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam
medio die interiunxerunt et in postmeridianas horas aliquid levioris operae
distulerunt. Maiores quoque nostri novam relationem post horam decumam in
senatu fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab
expeditione redeuntium.
8.
Indulgendum est animo dandumque subinde otium, quod
alimenti ac virium loco sit.
Et in
ambulationibus apertis vagandum, ut caelo libero et multo spiritu augeat
attollatque se animus; aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem
dabunt, convictusque et liberalior potio. Nonnumquam et usque ad ebrietatem
veniendum, non ut mergat nos, sed ut deprimat: eluit enim curas et ab imo
animum movet et, ut morbis quibusdam, ita tristitiae medetur, Liberque non ob
licentiam linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat servitio curarum
animum et asserit vegetatque et audaciorem in omnes conatus facit.
9.
Sed, ut libertatis, ita vini salubris moderatio est.
Solonem Arcesilanque indulsisse vino eredunt; Catoni ebrietas obiecta est:
facilius efficient crimen honestum quam turpem Catonem. Sed nec saepe faciendum
est, ne animus malam consuetudinem ducat, et aliquando tamen in exsultationem
libertatemque extrahendus tristisque sobrietas removenda paulisper.
10.
Nam, sive graeco poetae credimus, "aliquando et
insanire iucundum est"; sive Platoni, "frustra poeticas fores compos
sui pepulit"; sive Aristoteli, "nullum magnum ingenium sine mixtura
dementiae fuit".
11.
Non potest grande aliquid et super ceteros loqui nisi mota
mens. Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro surrexit excelsior,
tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam et
in arduo positum contingere, quamdiu apud se est: desciscat oportet a solito et
efferatur et mordeat frenos et rectorem rapiat suum, eoque ferat quo per se
timuisset escendere.
12.
Habes, Serene carissime, quae possint tranquillitatem
tueri, quae restituere, quae subrepentibus vitiis resistant. Illud tamen scito,
nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et
assidua cura circumit animum labentem.
|