1.
Tantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapientiam
professos interesse quantum inter feminas et mares non inmerito dixerim, cum
utraque turba ad vitae societatem tantundem conferat, sed altera pars ad
obsequendum, altera imperio nata sit. Ceteri sapientes molliter et blande, ut
fere domestici et familiares medici aegris corporibus, non qua optimum et
celerrimum est medentur sed qua licet: Stoici virilem ingressi viam non ut
amoena ineuntibus videatur curae habent, sed ut quam primum nos eripiat et in
illum editum verticem educat qui adeo extra omnem teli iactum surrexit ut supra
fortunam emineat.
2.
'At ardua per quae vocamur et confragosa sunt.' Quid enim?
plano aditur excelsum? Sed ne tam abrupta quidem sunt quam quidam putant. Prima
tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo
speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat,
deinde propius adeuntibus eadem illa quae in unum congesserat error oculorum
paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant
redit lene fastigium.
3.
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas,
sicut es iniquitatis inpatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset,
quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi
indignum videbatur quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque
a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces
inprobas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
|