1.
Tum ego respondi habere te quod rei publicae nomine movereris,
quam hinc P. Clodius, hinc Vatinius ac pessimus quisque venundabat et caeca
cupiditate correpti non intellegebant se dum vendunt et venire: pro ipso quidem
Catone securum te esse iussi; nullam enim sapientem nec iniuriam accipere nec
contumeliam posse, Catonem autem certius exemplar sapientis viri nobis deos
inmortalis dedisse quam Ulixem et Herculem prioribus saeculis. Hos enim Stoici nostri
sapientes pronuntiaverunt, invictos laboribus et contemptores voluptatis et
victores omnium terrorum.
2.
Cato non cum feris manus contulit, quas consectari
venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est, nec in ea
tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti: excussa iam
antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu
congressus, multiformi malo, et cum potentiae inmensa cupiditate, quam totus
orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis
degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam,
quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu
sustentatae ruinae dedit simulque extincta sunt quae nefas erat dividi; neque
enim Cato post libertatem vixit nec libertas post Catonem.
3.
Huic tu putas iniuriam fieri potuisse a populo quod aut
praeturam illi detraxit aut togam, quod sacrum illud caput purgamentis oris
adspersit? Tutus est sapiens nec ulla adfici aut iniuria aut contumelia potest.
|