1.
Videor mihi intueri animum tuum incensum et
effervescentem, paras adclamare: 'haec sunt quae auctoritatem praeceptis
vestris detrahant. Magna promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi
possint. Deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non
negatis solereilli et servum et tectum et cibum deesse; cum sapientem negastis
insanire, non negatis et alienari et parum sana verba emittere et quidquid vis
morbi cogit audere; cum sapientem negastis servum esse, idem non itis infitias
et veniturum et imperata facturum et domino suo servilia praestaturum
ministeria: ita sublato alte supercilio in eadem quae ceteri descenditis
mutatis rerum nominibus.
2.
Tale itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima
specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam nec contumeliam accepturum
esse sapientem. Multum autem interest utrum sapientem extra indignationem an
extra iniuriam ponas. Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet
privilegium, contigit illi res vulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum
adsiduitate, patientia; si negas accepturum iniuriam, id est neminem illi
temptaturum facere, omnibus relictis negotiis Stoicus fio.'
3.
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare
constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria. 'Quid ergo? nemo
erit qui lacessat, qui temptet?' Nihil in rerum natura tam sacrum est quod
sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt si existunt
qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi adpetant; invulnerabile
est non quod non feritur, sed quod non laeditur: ex hac tibi nota sapientem
exhibebo.
4.
Numquid dubium est quin certius robur sit quod non vincitur
quam quod non lacessitur, cum dubiae sint vires inexpertae, at merito
certissima firmitas habeatur quae omnis incursus respuit? Sic tu sapientem
melioris scito esse naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla fit; et
illum fortem virum dicam quem bella non subigunt nec admota vis hostilis
exterret, non cui pingue otium est inter desides populos.
5.
Hoc igitur dico, sapientem nulli esse iniuriae obnoxium;
itaque non refert quam multa in illum coiciantur tela, cum sit nulli
penetrabilis. Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec
secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit,
quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum
habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare
frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant, ita
sapientis animus solidus est et id roboris collegit ut tam tutus sit ab iniuria
quam illa quae rettuli.
|