1.
'Quid ergo? non erit aliquis qui sapienti facere temptet
iniuriam?' Temptabit, sed non perventuram ad eum; maiore enim intervallo a
contactu inferiorum abductus est quam ut ulla vis noxia usque ad illum vires
suas perferat. Etiam cum potentes, et imperio editi et consensu servientium
validi, nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient
quam quae nervo tormentisve in altum exprimuntur, cum extra visum exilierint,
citra caelum tamen flectuntur.
2.
Quid? tu putas tum, cum stolidus ille rex multitudine telorum
diem obscuraret, ullam sagittam in solem incidisse aut demissis in profundum
catenis Neptunum potuisse contingi? Ut caelestia humanas manus effugiunt et ab
his qui templa diruunt ac simulacra conflant nihil divinitati nocetur, ita
quidquid fit in sapientem proterve, petulanter, superbe, frustra temptatur.
3.
'At satius erat neminem esse qui facere vellet.' Rem
difficilem optas humano generi, innocentiam; et non fieri eorum interest qui facturi
sunt, non eius qui pati ne si fiat quidem potest. Immo nescio an magis vires
sapientiae ostendat tranquillitas inter lacessentia, sicut maximum argumentum
est imperatoris armis virisque pollentis tuta securitas in hostium terra.
|