1. Non
est quod dicas, ita ut soles, hunc sapientem nostrum nusquam inveniri. Non
fingimus istud humani ingenii vanum decus nec ingentem imaginem falsae rei
concipimus, sed qualem conformamus exhibuimus, exhibebimus, raro forsitan magnisque
aetatium intervallis unum; neque enim magna et excedentia solitum ac vulgarem
modum crebro gignuntur. Ceterum hic ipse
M. Cato, a cuius mentione haec disputatio processit, vereor ne supra nostrum
exemplar sit.
2.
Denique validius debet esse quod laedit eo quod laeditur;
non est autem fortior nequitia virtute; non potest ergo laedi sapiens. Iniuria
in bonos nisi a malis non temptatur; bonis inter se pax est, mali tam bonis
perniciosi quam inter se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus
autembono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari verenda est, iniuria
in sapientem virum non cadit. Illud enim iam non es admonendus, neminem bonum
esse nisi sapientem.
3.
'Si iniuste' inquit 'Socrates damnatus est, iniuriam
accepit.' Hoc loco intellegere nos oportet posse evenire ut faciat aliquis
iniuriam mihi et ego non accipiam: tamquam si quis rem quam e villa mea
surripuit in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.
4.
Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Si quis
cum uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter erit, quamvis illa adultera
non sit. Aliquis mihi venenum dedit, sed vim suam remixtum cibo perdidit:
venenum ille dando scelere se obligavit, etiam si non nocuit. Non minus latro
est cuius telum opposita veste elusum est. Omnia scelera etiam ante effectum
operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.
5.
Quaedam eius condicionis sunt et hac vice copulantur ut
alterum sine altero esse possit, alterum sine altero non possit. Quod dico conabor facere manifestum. Possum pedes
movere ut non curram: currere non possum ut pedes non moveam; possum, quamvis
in aqua sim, non natare: si nato, non possum in aqua non esse.
6.
Ex hac sorte et hoc est de quo agitur: si iniuriam accepi,
necesse est factam esse; si est facta, non est necesse accepisse me. Multa enim
incidere possunt quae summoveant iniuriam: ut intentatam manum deicere aliquis
casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua
res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.
|