1.
Praeterea iustitia nihil iniustum pati potest, quia non
coeunt contraria; iniuria autem non potest fieri nisi iniuste; ergo sapienti
iniuria non potest fieri. Nec est quod mireris, si nemo illi potest iniuriam
facere: ne prodesse quidem quisquam potest. Et sapienti nihil deest quod
accipere possit loco muneris, et malus nihil potest dignum tribuere sapiente;
habere enim prius debet quam dare, nihil autem habet quod ad se transferri
sapiens gavisurus sit.
2.
Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut prodesse,
quoniam divina nec iuvari desiderant nec laedi possunt, sapiens autem vicinus
proximusque dis consistit, excepta mortalitate similis deo. Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata,
intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico
nata, et sibi et aliis salutaria, nihil humile concupiscet, nihil flebit.
3.
Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo,
non habet ubi accipiat iniuriam -- ab homine me tantum dicere putas? ne a
fortuna quidem, quae quotiens cum virtute congressa est, numquam par recessit.
Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini
<quod> minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque
animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem,
multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum
commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa
circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum inpulsus maereat. Et si
fortunaeiniurias moderate fert, quanto magis hominum potentium, quos scit
fortunae manus esse!
|