1.
Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et
intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et cetera forte accidentia, nec de
quoquam tam bene iudicat ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod in uno
sapiente est. Aliorum omnium non consilia, sed fraudes et insidiae et motus
animorum inconditi sunt, quos casibus adnumerat; omne autem fortuitum circa nos
saevit et in vilia.
2.
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam
<in> illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore summisso
aut criminatione falsa aut inritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia
inter togatos latrocinia sunt. Est et illa iniuria frequens, si lucrum alicuius
excussum est aut praemium diu captatum, si magno labore adfectata hereditas
aversa est et quaestuosae domus gratia erepta: haec effugit sapiens, qui nescit
nec in spem nec in metum vivere.
3.
Adice nunc quod iniuriam nemo inmota mente accipit, sed ad
sensum eius perturbatur, caret autem perturbatione vir ereptus erroribus,
moderator sui, altae quietis et placidae. Nam si tangit illum iniuria, et movet
et inpellit; caret autem ira sapiens, quam excitat iniuriae species, nec aliter
careret ira nisi et iniuria, quam scit sibi non posse fieri. Inde tam erectus
laetusque est, inde continuo gaudio elatus; adeo autem ad offensiones rerum
hominumque non contrahitur ut ipsa illi iniuria usui sit, per quam experimentum
sui capit et virtutem temptat.
4.
Faveamus, obsecro vos, huic proposito aequisque et animis
et auribus adsimus, dum sapiens iniuriae excipitur. Nec quicquam ideo
petulantiae vestrae aut rapacissimis cupiditatibus aut caecae temeritati
superbiaeque detrahitur: salvis vitiis vestris haec sapienti libertas
quaeritur. Non ut vobis facere non liceat iniuriam agimus, sed ut ille omnes
iniurias in altum demittat patientiaque se ac magnitudine animi defendat.
5.
Sic in certaminibus sacris plerique vicerunt caedentium
manus obstinata patientia fatigando: ex hoc puta genere sapientem, eorum qui
exercitatione longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem inimicam vim
consecuti sunt.
|