1.
Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteram
transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque vero communibus, contumeliam
refutabimus. Est minor iniuria, quam queri magis quam exequi possumus, quam
leges quoque nulla dignam vindicta putaverunt.
2.
Hunc adfectum movet humilitas animi contrahentis se ob
dictum factum inhonorificum: 'ille me hodie non admisit, cum alios admitteret',
et 'sermonem meum aut superbe aversatus est aut palam risit', et 'non in medio
me lecto sed in imo conlocavit', et alia huius notae, quae quid vocem nisi
querellas nausiantis animi? In quae fere delicati
et felices incidunt; non vacat enim haec notare cui peiora instant.
3.
Nimio otio ingenia natura infirma et muliebria et inopia
verae iniuriae lascivientia his commoventur, quorum pars maior constat vitio interpretantis.
Itaque nec prudentiae quicquam in se esse nec fiduciae ostendit qui contumelia
adficitur; non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus non sine quadam
humilitate animi evenit supprimentis se ac descendentis. Sapiens autem a nullo
contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat
sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit
sed ne sentit quidem.
4.
Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt,
ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae
bello flagrantis calamitas: haec non nego sentire sapientem; nec enim lapidis
illi duritiam ferrive adserimus. Nulla virtus est quae non sentias perpeti.
Quid ergo est? quosdam ictus recipit, sed receptos evincit et sanat et
comprimit, haec vero minora ne sentit quidem nec adversus ea solita illa
virtute utitur dura tolerandi, sed aut non adnotat aut digna risu putat.
|