1. Praeterea cum magnam partem
contumeliarum superbi insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet
quo istum adfectum inflatum respuat, pulcherrimam virtutem omnium [animi],
magnanimitatem: illa quidquid eiusmodi est transcurrit ut vanas species
somniorum visusque nocturnos nihil habentis solidi atque veri.
2.
Simul illud cogitat, omnes inferiores esse quam ut illis
audacia sit tanto excelsiora despicere. Contumelia a contemptu dicta est, quia
nemo nisi quem contempsit tali iniuria notat; nemo autem maiorem melioremque
contemnit, etiam si facit aliquid quod contemnentes solent. Nam et pueri os
parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo
adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non
pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus. Quare? quia qui facit contemnere non potest.
3.
Eadem causa est cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in
dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in convivas ius
facit, si coepit a domino; et ut quisque contemptissimus [et ut ludibrium] est,
ita solutissimae linguae est. Pueros quidam in hoc mercantur procaces et
illorum inpudentiam acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate
effundant, nec has contumelias vocamus sed argutias: quanta autem dementia est
isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a
servulo ioculare convicium!
|