1.
Quem animum nos adversus pueros habemus, hunc sapiens
adversus omnes quibus etiam post iuventam canosque puerilitas est. An quicquam
isti profecerunt quibus animi mala sunt auctique in maius errores, qui a pueris
magnitudine tantum formaque corporum differunt, ceterum non minus vagi
incertique, voluptatium sine dilectu adpetentes, trepidi et non ingenio sed
formidine quieti?
2.
Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis
dixerit quod illis talorum nucumve et aeris minuti avaritia est, his auri
argentique et orbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et praetextam
fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia serio
ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut
magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati
tutelae corporum inventa in periculum verterunt. Ergo par pueris longiusque
progressis, sed in alia maioraque error est.
3.
Non inmerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos
accipit, et aliquando illos tamquam pueros malo poenaque admonet [adficit], non
quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt, et ut desinant facere; sic enim et
pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed
compescimus, ut dolor contumaciam vincat. Ergo et illud solutum scies quod
nobis opponitur: 'quare, si non accepit iniuriam sapiens nec contumeliam, punit
eos qui fecerunt?' Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.
|