1.
Quid est autem quare hanc animi firmitatem non credas in
virum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare sed non ex eadem causa
liceat? Quis enim phrenetico medicus
irascitur? Quis febricitantis et a frigida prohibiti maledicta in malam partem
accipit?
2. Hunc
adfectum adversus omnis habet sapiens quem adversus aegros suos medicus, quorum
nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri
dedignatur nec per furorem saevientium excipere convicia. Scit sapiens omnis hos
qui togati purpuratique incedunt, valentes colorati, male sanos esse, quos non
aliter videt quam aegros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in
morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum
nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.
3.
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit,
nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam
salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites
suspexerint -- scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse;
illi enim exiguo, hi multo egent -- et rursus non tangetur, si illum rex
Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu adroganti transierit. Scit
statum eius non magis habere quicquam invidendum quam eius cui in magna familia
cura optigit aegros insanosque compescere.
4.
Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex
his qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum
tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt? Non, ut puto; quid enim is
boni habet sub quo nemo nisi malus est? Ergo ut huius humanitatem
inhumanitatemque neglegit, ita et regis: 'habes sub te Parthos et Medos et
Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non
contigit, sed hostes taeterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.'
5.
Nullius ergo movebitur contumelia; omnes enim inter se
differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat. Nam
si semel se demiserit eo ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit
umquam esse securus; securitas autem proprium bonum sapientis est. Nec
committet ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit;
necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.
|